“Salmonii Macrini Iuliodunensis Tumulus” de Scévole de Sainte-Marthe

Dum tu, Salmoni, iam nil iuuenilia curans,
     Sed grauiora, pium quæ deceantque senem,
Et domini fata & vitam post fata sequentem
     Persequeris, dignum principe vate melos :
Tamque piæ vento vocis late aëra findens
     Affectas cœlo, morte stupente, viam :
Ecce tibi fugiens & apertos vecta pec prbes
     Auspice mens Christo se super astra rapit.
Hîc membra & vario resonata poëmata plectro
     Relliquiæ restant, nobilis vmbra tui.
Illa quidem peritura, sed hæc mansura, priorum
     Æmula Romulidum, Gallia donec erit.
Ergo vale melior nuper maiorque Macrini Portio :
     & has lachrymas accipe, & has violas.
Permistæ lachrymis violæ, dans signa dolorem
     Lætitiæ mistum corde subesse meo.
Gratulor æternam tibi post tua fata quietem :
     At desyderio torqueor ipse tui.

La traduction de Jean Brunel est disponible ici.

%d blogueurs aiment cette page :