“Charilao suo salutat” de Scévole de Sainte-Marthe

Texte latin original

CHARILAO SVO S.

Quandoquidem pater ille tuus, mihi certus Apollo,
     Humana potuit conditione mori : 
Aequum est, vt qui alios reuocabat morte, resurgat 
     Officio per nos, mortuus ipse, pari. 
Et facerem, sed & ipse ægrum sic sentio corpus, 
     Vt timeam nondum fata timenda mihi. 
Erectum seu mane caput Sol exerat vndis,
     Occiduum condat vespere siue caput, 
Perpetuus me languor habet : sua frigus & ignis 
     Tempora agunt, certa sæuit vtrumque vice. 
Sic tenet in lecto torpentem febris inerti, 
     Nec sinit effœtos posse mouere pedes. 
Nec vero pedibus tantum nocet illa, sed ipsam 
     Mentem etiam solitis arcet ab officiis. 
Nec possum faciles velut ante accersere Musas, 
     Cumque sacro carmen dicere dulce choro. 
Si forte accersam, teneras horrore puellas,
     Afficit ipsa meo Parca propinqua thoro. 
Officium, Charilae, tuum est, tu filius illi, 
     Cui vitæ debes munera, redde vicem.
Hoc pietas, sed & hoc etiam res ipse requirit : 
     Quippe pater solas non tibi liquit opes. 
Iure etiam illius plectri tu diceris hæres, 
     Quod tulit Ausoniæ iura secunda Lyræ.

*

La traduction de Jean Brunel se trouve ici. Ce texte est tiré du Salmonii Macrini Iuliodunensis Tumulus de 1558.

%d blogueurs aiment cette page :