“Charilao suo salutat” de Scévole de Sainte-Marthe

Quandoquidem pater ille tuus, mihi certus Apollo, 
     Humana potuit conditione mori : 
Æquum est, ut qui alios reuocabat morte, resurget 
     Officio per nos, mortuus ipse, pari. 
Et facerem, sed & ipse aegrum sic sentio corpus, 
     Vt timeam nondum fata timenda mihi. 
Erectum seu mane caput sol exerat undis,
     Occiduum condat vespere siue caput, 
Perpetuus me languor habet : sua frigus & ignis 
     Tempora agunt, certa saeuit utrumque vice. 
Sic tenet in lecto torpentem febris inerti, 
     Nec sinit effoetos posse mouere pedes. 
Nec vero pedibus tantum nocet illa, sed ipsam 
     Mentem etiam solitis arcet ab officiis. 
Nec possum faciles velut ante accersere Musas, 
     Cumque sacro carmen dicere dulce choro. 
Si forte accersam, teneras horrore puellas
     Afficit ipsa meo Parca propinqua thoro. 
Officium, Charilaë, tuum est, tu filius illi, 
     Cui vitae debes munera, redde vicem.
Hoc pietas, sed & hoc etiam res ipse requirit : 
     Quippe pater solas non tibi liquit opes, 
Iure etiam illius plectri tu diceris haeres, 
     Quod tulit Ausoniae iura secunda Lyrae.
Sed mihi dum morbus, tibi dum dolor ocia tollit 
     Anxius e chari morte recente patris,
Ecce vices nostras noster Betholaudus obiuit 
     Æquales inter gloria prima suos.
Dispeream illius nisi quando ludit arundo 
     Sordeat ipsa Patris Panis arundo mihi.
Gaudeat hoc noster Macrinus vate sub umbris 
     Quantum Macrino tartara vate tument.

La traduction de Jean Brunel se trouve ici.

%d blogueurs aiment cette page :