“Salmonius Macrinus Candido Lectori” (pièce liminaire des “Poëmata” de Théocrène)

Texte latin original

Salmonius Macrinus Candido Lectori

Qui Theocrenææ præludia læta iuuentæ
Hócque nouum voluis candide lector opus :
Vnguibus è teneris fuluum metire leonem,
Et tibi sint posthac qualia danda puta.
Nam si adeò pulchros tulit ætas primula flores,
Serior ô quantis fructibus vber erit ?
Et meus (vt fama est) etiamnum munera vates
Quæ sint sacrifico Præsule digna, parat.
Ergo hac luxurie herbarum spem concipe lætam
Dum maiore fluat proxima messe seges.

Texte latin modernisé (avec les orthographica)

Salmonius Macrinus candido lectori

Qui Theocrenææ præludia læta iuuentæ
Hócque nouum voluis, candide lector opus,
Vnguibus è teneris fuluum metire leonem
Et tibi sint posthac qualia danda puta !
Nam, si adeò pulchros tulit ætas primula flores,
Serior ô quantis fructibus uber erit ?
Et meus (ut fama est) etiamnum munera vates
Quæ sint sacrifico Præsule digna parat.
Ergo hac luxurie herbarum spem concipe lætam,
Dum maiore fluat proxima messe seges !

L’édition originale des Poëmata de Théocrène, précepteur des enfants de François Ier, se trouve ici. Une édition de ces poèmes est en cours, préparée par Virginie Leroux et Sylvie Laigneau-Fontaine.

%d blogueurs aiment cette page :