CARMINUM LIBELLUS (1528)

1. Honorato Sabaudiano Villariorum comiti hendecasyllabi. 

2. Ad Petrum Flaminium Borsalum.

3. Ad Gelonidem.

4. Ad Brissam nympham Iuliodunensem.

5. Ad Gelonidem.

6. Ad Brissam.

7. Ad sodales.

8. Ad Petrum Flaminium Borsalum.

9. Ad Gelonidem.

10. Ad eandem.

11. Ad eandem.

12. Ad eandem.

13. Ad Ægidium.

14. Ad Gelonidem. Alæ.

15. Ad eandem.

16. Ad Honoratum Sabaudianum Villariorum Regulum.

17. Ad Petrum Flaminium Borsalum.

18. Ad Iacobum Tusanum.

19. Ad se ipsum.

20. Francisco Quiritio Iuliodunensi.

21. Ad Paulum Flaminium Borsalum.

22. Ad Gelonidem.

23. Queritur de Gelonidis duritia.

24. Francisci Quiritii epithalamium in nuptiis Salmonii et Gillonoes.

SALMONII MACRINI IVLIODVNENSIS CARMINVM LIBELLVS.

PARISIIS

Apud Simonem Colinæum

1 5 2 8

1. HONORATO SABAVDIANO VILLARIORVM COMITI
HENDECASYLLABI.

DVm carmen tibi nuptiale, proles
O regum inclyta Cæsarumque sanguis
Honorate dico, leuésque nugas
Volui abs te nimis impudenter insto : 
Frontem exporrige blandus ad iocosas
Festi delicias Thalassionis.
Scriptorem argue nec procacitatis
Si quid legeris hic ineptiarum.
Nam legem tulit hanc Catullus olim,
Princeps Hendecasyllabῶn Catullus,
Vt castus foret integérque vates,
Vatis carmina non item, lepore
Quæ tum præcipue suo placerent,
Si essent mollicula, & parum seuera.
Nos legem sequimur Catullianam,
Fescennináque ludimus, Camœnæ
Præfati veniam licentiori.

SALMONII MACRINI IVLIODVNENSIS
CARMINVM LIBELLVS

2. AD PETRVM FLAMINIVM BORSALVM.

QVid me querelis tristibus enecas ?
     Augésque curam sollicito mihi,
     Quòd te salutare, ac penates
     Ad patrios nequeam redire ?
Marcere luxu semper in aulico     
     Non est voluntas non mea, Flamini : 
     Pluriśque libertas agellis
     Exiguis mihi feriato,
Quàm sceptra Regum, quàm diademata
     Distincta gemmis splendidioribus,
     Regina quales in superbis
     Articulis Berenice habebat.
Vitalis haud est vita sine artibus
     Claris, sororúmque Aonidum choro : 
     Atqui huc anhelantem, molestis
     Compedibus tenet Aula vinctum,
Nec grata pellax ocia persequi
     Hortis latentem me sinit auijs,
     Qua fonte delabens, recentes
     Vnda fugax trepidet per herbas.
Illic quiescens gramine roscido
     Vernantum amœnum murmur ad alitum
     Te voce, te blandis Geloni
     Concinerem fidibus beatus.
Recto nec arbos stipite surgeret
     Agris in illis, nomina rustica
     Quæ falce concisis scienter
     Corticibus tua non haberet.
Nunc fata pugnant, duráque seruitus,
     Et colligatum nodo Adamantino
     Irretit, erumniśque pressum
     Sæua mei vetat esse iuris.

3. AD GELONIDEM.

AD te postquam animum adpuli Geloni
Vt fausta mihi iungerere teda
Indiuulsa comes toríque consors,
Elegíque tuum lubens amorem
In quo pascerer acquiescerémque :
Næ tantum in teneris meis medullis
Accendit puer ille sæuus ignem
Cui plena ex humero pharetra pendet,
Armata est face dextera impotenti : 
Vt si valdius obstinatiúsque
Optem ardescere, téque amare porrò :
Voto me misere improbo fatigem,
Nec possim tamen adsequi quod optem.

4. AD BRISSAM NYMPHAM IVLIODVNENSEM.

BRissa, quæ custos trepide fluentum
Fontium, regnas per aprica prata,
Et foues riui gelidi virenteis 
                    Potibus herbas : 
Valle cui late dominanti opaca
Æsculi parent, salicésque glaucæ, &
Quæ via fessis patet hospitali
                    Populus vmbra : 
Huc dies Cancro referente siccos
Aurea accedet quoties Gelonis,
Ne sinum claudas, tua neu lauanti
                    Gaudia celes,
Marginem propter modo ne procaces
Panes insultent Satyríque nudæ.
Néve subrepat latitans propinquo
                   Faunus ab antro.
At domum talis redeat Gelonis
A tuis Nymphe mihi culta lymphis,
Qualis à Bœbeide, vel Libyssa
                    Pallas ab vnda.
Cespite extructam viridi quotannis
Hœdus intinget tibi cæsus aram,
Nec merum deerit, neque textæ odoro
                    Flore coronæ.

5. AD GELONIDEM.

SI formosior esset inter omneis>
Diues Gallia quas habet puellas,
Si te mundior elegantiórque :
Ignosci mihi iure posset illam
Sectanti, vehementiúsque amanti
Vel te posthabita. Sed ipsa cum sis
Formosissima, & elegantiarum
Refertissima, prǽque munda cunctis
Diues Gallia quas habet puellas,
Ignosci mihi non deceret, vllam
Si te posthabita Geloni amarem.

6. AD BRISSAM. 

EXpultrix grauium sollicitudinum
    Te nunc Brissa canam, nulla celebrior
     Vt sit lympha sacris rupibus Aonum,
     Aut Idæ Phrygiæ iugis.
Nam seu post rapidum dulce meridiem
     Herbis membra super sternere roscidis
     Ludentem cithara, seu vacuum iuuet
     Matutina magis quies,
Ad fontis tremuli murmur amabile
     Securo innumeris picta coloribus
     Prata haud defuerint, nec patulæ nouis
     Passim frondibus arbores.
Cæsum hic ales Ithym Daulias integrat
     Nigris ilicibus flebiliter gemens,
     Et turtur viduus voce tibi nemus
     Vicinum querula replet.
Spissis aura comis sibila perstrepit,
     Somnósque exiguo murmure pellicit : 
     Custodes ouium rustica dulcibus
     Dicunt carmina fistulis.
Hic me sub platani tegmine cœlibis
     Captantem tenuis frigora ventuli 
     Afflat dulcisoni pectinis arbiter
     Toto numine Cynthius.
Non vt Mæonijs cantibus audeam
     Titanas memorare atque acies deûm,
     Dum Phlegræa cohors montibus arduos
     Montes imposuit minax.
Inuictis neque vti viribus Hercules
     Antæum libyco puluere strauerit,
     Aureuḿque abstulerit victor Amazoni
     In certamine baltheum.
Heroa hæc referat Flaminius tuba
     Cum matura virum tempora fecerint,
     Mira Flaminius nobilis indole
     Et centum puer artium.
Me dulcem satis est posse Gelonidem
     Imbelli cithara tradere posteris
     Inter Pictonicas, & veterum Andium
     Forma præcipuam nurus.
Nec te Brissa meis non fidibus canam
     Puro iugis aquæ gurgite fertilem,
     Altricem salicum valle recondita
     Pratoruḿque virentium.
Sic glaucam tremula semper arundine
     Incingare comam, perspicuas neque
     Sus obturbet aquas, pratáve proterat
     Lasciuo pede bucula : 
Huc potum quoties, huc quoties dea
     Dormitum veniam fessus ab oppido
     Quod Cæsar statuit Iulius, haud tuas
     Vati delicias neges.

7. AD SODALES.

HActenus stulta leuitate rerum
Perditum ætatis satis ocij́que,
Vela nunc vertenda, aliúdque nobis
                   Æquor arandum,
Horrido ne si violentus auster
Flamine insurgat, scopulos carinam
Pellat in cæcos, rapiátque vasto
                    Turbine nautam.
Tutius notos tenuisse curui
Littoris tractus, breuiúmque aquarum,
Alta quàm Nerei penetrasse passis
                   Cærula velis.
Quippe si tristes alicunde venti
Ingruant, casúsque rati minentur
Asperos : portus propior, vadiśque
                     Mitior vnda est.
Optimi longum socij valete,
Montaui, Chorro, Theocrene, Langi,
Quíque thesauros vtriusque calles
                    Lazare linguæ,
Túque doctorum pater, atque princeps
Lascari augustis atauis superbe,
Luctuosorum Danaûm leuandis
                    Nate ruinis.
Este sed dulcis memores amici,
Patrijs quanuis latiturus agris
Regias Franci profugus relinquat
                   Principis ædes.
Nuntium mensis procerum remitto
Sponte inardescens studijs sororum
Quæ tenent Pindi iuga limpidósque
                   Phocidis amnes.
Sat diu insana ambitione raptus,
Ædibus magnis opulenter egi : 
Sunt mihi posthac alia legendæ
                   Arbore glandes. 
Flexiles illic iuga læta vites
Palmitum densis folijs inumbrant : 
Saltus æstiua tegetes opacat
                    Fronde propinquas.
Vallis vmbrosæ medio patescunt
Prata natiuo satiata riuo
Saxa labentis per adesa rauco
                    Murmure fontis. 
Ipse securus popularis auræ
Auia degam nemorum sub vmbra.
Grata sub nigra fuerit canenti
                    Sessio quercu.
Panes adstabunt, Satyríque circum,
Et leues Fauni, & faciles Napeæ,
Ac mihi texent varias odoro
                    Flore corollas.
Sessitans molli in gremio Gelonis
Basia impresso dabit ore vati,
Et suo aspectu mihi fax amicos 
                    Exciet ignes.
Illius lima melius politum
Carmen exibit, criticos nec vngues
Nec graues tali metuam probatus
                    Iudice ronchos.
Sic Phaon nondum fugitiuus olim
In sinu Sapphûs tepido canebat
Alitem pinnis puerum, & Diones
                    Regna decoræ.

8. AD PETRVM FLAMINIVM BORSALVM.

NOn nescis, auibus bonis
     (Ni vano augurio fata fefellerint
Vxoris cupidum nouæ)
     Me duxisse tuam Petre sororculam.
Cui textu Phrygiæ nurus,
     Cui Memphis tenui stamine cesserit : 
Filis multicoloribus
     Seu mortalem opus est pingere, seu deum,
Seu fontis tremulas aquas
     Vmbrosiśque sitas vallibus ilices,
Herbaruḿque comantium
     Distincta omnigenis arua coloribus.
Vt mores animi aureos
     Et formæ sileam munera candidæ,
Certans Palladi qua Venus 
     Ornauit teneris paruulam ab vnguibus.
Sed tum præcipue mihi
     Cum cesto iuuenem iunxit amabili
In vatis thalamos agens
     Demisso placidam lumine virginem,
Ramis cæsariem nouis
     Cum velatus Hymen excuteret manu
Collucentem agili facem.
     Festum Iuno torum pronuba sterneret : 
Zonam mundáque castitas
     Nuptæ virgineam solueret anxiæ, &
Horrenti misere nimis
     Ignota aligeri tela Cupidinis.
Cessas lætitiam tamen
     Voce & mellifluis promere cantibus.
Hæc te Battiadæ modis,
     Iuuisset mage seu dulcis Anacreon,
Dyrcæi aut lyra Pindari,
     Ante omnes alios dicere oportuit : 
Ne tantum diuturnitas
     Lætis ex animis inuida gaudium
Deleret senij situ : 
     Aurásque in tenues æolij Noti
Secum flamine turbido
     Diuersi raperent, quæ memori magis
Æuo viuere fas fuat,
     Doctoruḿque cani carminibus virûm.

9. AD GELONIDEM. 

ILla ó quando aderit dies Geloni
Cum dices mihi blandulo susurro
Affusa in teneris meis lacertis, 
Te mi vir volupe est venire saluum
Vt mecum hic placida quiete felix
Penses tædia & asperos labores
Quos annis prope quindecim tulisti,
Regem huc dum sequeris vagantem & illuc.
Da mi, & accipe pressulis vicissim
Sexcenta oscula mollicella labris.
Hæc præludia sunto prima nobis,
Armis prælia iusta dum gerantur
In campo Paphiæ voluptuoso.
His reddes animum Geloni verbis,
Et me vnum è numero beatiorum
Abstersa facies acerbitate,
Quæ me sollicitant, molestiarum.

10. AD EANDEM.

NYmpha, cui vernum modo raptor audax
Abstuli florem gremio è calenti,
Aureum florem Venerísque dio
                    Nectare tinctum,
Suauitas cuius quoties auenteis
Acribus sensus stimulis subintrat,
Intremunt artus, oculísque furtim
                    Labitur humor : 
Sede nec certa mihi mens quiescit,
Sed furit cæcis agitata flammis,
Qualis audito Bromij vocantis
                    Ære Mimallon.
Ecquid ob tantum tibi munus olim
Præmij reddam ? memini, & videre
Nunc adhuc casto videor refusa
                    Lumina fletu : 
Voce cum matrem querula vocares
Tristis absentem, precibúsque multis
Posceres vt te sinerem quietos
                    Carpere somnos.
Ipse tam blandis precibus mouebar,
Et videbaris miseranda nobis : 
Spiculis at me rapidóque agebat
                    Igne Cupido.
Imputes illi mea lux oportet
Quòd nimis durus fuerim, tuósque
Spreuerim questus, spolium vt pudoris
                    Dulce referrem.
Nunc io victor, dominǽque compos
Factus optatæ mea vota soluo,
Gratus, & magnæ Veneri pio rem
                    Carmine signo.
Nox die quouis melior, mihíque
Candidis Thracum numeranda gemmis,
Quæ noua felix inopina præbet
                    Gaudia teda,
Iungit & nuptam cupido marito.
Proinde si quicquam mea plectra possunt,
Laude mansura celebrabit illam
                    Fama superstes.
Sic ab Oethæo deus igne fortis
Hercules Heben face nuptiali
Accipit, gratáque obitos labores
                    Coniuge pensat.

11. AD EANDEM.

COniux deliciæ meæ Geloni,
Postquam es, ecquid agis, mihi relicta ?
An curam assiduo labore fallis,
Et nunc vellere, pensilíve fuso,
Inter peruigiles sedens ministras
Ducis tempora seriora noctis,
Nunc telas vario colore pingens
Diuorum atque hominum exprimis figuras
Flaua Pallade, Lydiáque Arachne
Longe doctius elegantiuśque ?
An iam dissimilis tui frequentas
Inter cursiuagas choros puellas
Secura heu nimium mei Geloni ?
Ah non sit mihi credidisse tantum
De te iam satis ó probata coniunx,
Tanto absentia nostra cui dolori est
Iucundum vt tibi sit nihil, nec vllam
Mœrorum accipias leuationem,
Præ desyderio vsque & vsque languens,
Oestro percita & impotente amoris.
Sic fidam decet integraḿque nuptam
Et cui dicere debeam merenti,
Coniux deliciæ meæ Geloni.

12. AD EANDEM.

ECquis nunc prope te me statuat deus,
Istuc aligeris raptum Aquilonibus
Aut talaribus auras
Scindentem arcadijs leues ?
     Illi non dubitem, censuum inops licet,
Centum lanigeris sacra bidentibus
Instaurare quotannis
Accepti meriti memor.
     Tunc strictum niueis lux mea brachijs
Panchæo casiæ rore perungeres,
Mulcerésque susurro
Tincto cecropijs fauis.
     Strati ambo tenera molliter in rosa,
Insertíque simul blanda per oscula
Non assis faceremus
Omneis regum opulentias.
     Nunc visum superis est aliter, graui
Pressum seruitio qui prohibent, fuga
Ne dulci optima coniux
Amplexus repetam tuos.
     Tu sancti interea propositi tenax
Expectas redeam dum celer, & colo
Subtilíque Minerua
Ægri curam animi leuas.
     Euadne Capaneu sic tua martijs
Te elatum studijs, dum tyrios propè
Muros voce lacessis
Vlturum rabida Iouem. 
     Sic annis Ithacum tot iam abeuntibus
Expectabat adhuc Penelope tamen,
Fallebátque retexta
Tela Dulichios procos.
     Nam queis vinxit amor pectora mutuus,
Illos non saties, non querimoniæ, aut
Interualla locorum
Excusso dirimant iugo.
     Durat casta fides, durat ad vltimos
Incorrupta rogos, nigráque traijcit
Fati littora, vt vxor
Testatur Philaceia. 

13. AD ÆGIDIVM.

DVlcis exactæ comes ó iuuentæ
Ægidi, qui cum (memini) solebam
Ludere, & nostros tenui expolire
                   Pumice versus : 
Cedam vt ingrata fugitiuus Aula
Iam diu suades, neque quod supersit
Temporis (quando hic propè nulla musis
                    Præmia) perdam.
Esse Turônum tibi rura glebæ
Vbere, & largo generosa Baccho,
Quæ Liger flauis, rapidis Vienna
                    Adluat vndis.
Regijs istic opulenta donis
Templa Diuorum celebríque cultu,
Incoli totam bene copiosis
                    Ciuibus vrbem.
En tuis vtor monitis libenter,
Principiśque Aula procul, ad quietæ
Transferor vitæ genus, atque amantes
                    Ocia Musas.
Sed voces quanuis alio, ad parentum
Prædia, & notos redeo penates
Quos rosæ exornare puer recenti
                    Flore solebam.
Mite ibi cælum, tepidǽque brumæ,
Et solum felix, & aquæ salubres,
Diuite & fructus varios ministrans
                    Copia cornu.
Proin loci captus genio, sitúque,
Cæsar Anchisæ Veneriśque sanguis
Mœnia accliui tumulo, ac superbas
                    Condidit arces.
Oppidum dextra sola plana cingunt
Matri Eleusinæ Bromióque grata,
Vallis at leua iacet irresectis
                    Fertilis herbis.
Frondei paruo nemoris recessu
Tinniunt rauco volucres canore,
Albias vallem mediam nemúsque
                    Lympha pererrat.
Albias regina loci, & creatrix
Prata labentis per amœna riui, 
Quam colunt Nymphæ, riguáque mutant
                    Sæpe Aganippe.
Deuio gaudens ibi solus antro,
Laureáque ornatus Apollinari,
Cælitum palmas, meritósque dicam
                    Carmine honores.
Sorte contentum modica fideles
Deditíque ijsdem studijs amici
Me frequentabunt, paritérque mensa
                    Paupere viuent.
Frigidæ postquam creperum senectæ
Repserit tempus properante fato, &
Deflui albescent spoliata circum
                    Tempora cani, 
Tum sua ostendet mihi Franca pubes
Scripta certatim, neque me magistro
Menda &, extantes nimium, negabit
                    Tollere næuos.
Post vbi humanæ data pensa vitæ
Ruperit duris metuenda Clotho
Legibus, fessíque aderit supremus
                    Terminus æui,
Debitis illic lachrymis madentes
Compriment nobis oculos Amici
Morte collapsos, modicóque condent
                    Ossa sepulchro.
Sed nigræ spissis folijs inumbrent,
Æsculi bustum, viridésque lauri,
Et rosæ circum redolento, & albo
                    Lilia flore.

14. AD GELONIDEM. ALAE.

ANte oculos vxor tua cum versatur imago
     Erranti patria tam procul vrbe viro, 
     Consuetis recalet pectus amoribus,
     Ignis & furtim furit in medullis,
     Qualis Sicaniæ cauis
     Rupibus Æthnæ.
     Rore madebant
     Largo purpureæ genæ
     Cum vale dixti mihi chara coniux, 
     Hícque innixa thoro suppliciter rogas,
     Sublata properans vt redeam ipse mora,
Nec patiar longis miseram intabescere curis.

15. AD EANDEM.

EHeu me miserum Geloni qui nunc
In lecto iaceam febriculosus,
Et lento macer inquieter æstu
A dulci patria procul domóque,
A te præcipue intimiśque amicis,
Qui morbum officio suo leuarent
Et solatia gratiosa ferrent
Ægroto, medicámque opem roganti.
O mœrens quoties Geloni dixi, 
Si cum coniuge nunc forem, valerem : 
Tardas conquererer nec ire noctes.
Puluinum capiti illa præpararet, 
Lectum sterneret, & leui flabello
Nunc artus calidos refrigeraret.
Selectum illa cibum, illa potionem
Dilutam tepidæ liquore lymphæ
Nostri perstudiosa temperaret :
Aspectúque suo leuaret omnes
Qui me languidulum premunt dolores.
Quòd si basiolis foueret ægrum,
Atque arcte teneris ligaret vlnis,
Non tanti facerem senémve Coum, aut
Qui cæcum Antiochi retexit ignem.
Mecum languidus hæc subinde musso,
Præsentémque meis subinde votis
Te posco vnicam, in vnicáque fido
Semotus procul & febriculosus.

16. AD HONORATVM SABAVDIANVM
VILLARIORVM REGVLVM.

STirpe præclara puer orte Regum,
Cui deus spondet potiora votis,
Et neunt Parcæ niueo beata
                    Stamine secla,
Ne precor credas ab honore nomen
Inditum frustra tibi : neu venustæ
Regium formæ decus, aut vigentes
                    Viribus artus,
Esse fortunæ nec opina cæcæ
Dona : consultò quoniam dederunt
Nomen ac formam Deus, & futuri
                    Præscia fata,
A tua vt nunquam specie recedas
Facta nec tentes nisi pulchra pulcher,
Curáque hærescat tibi consequendi
                    Semper honoris.
Quod facis certe, nec enim videre est
Inter æquæuos alium, labores
Qui minus duros metuat domíque
                    Militiǽque.
Nunc iuuat fossam superare saltu,
Aut leui certare agilem palæstra,
Nunc equum Hispanum rigidis in orbem
                    Flectere frenis.
Frondea interdum celeres molossos
Per iuga hortaris vagus, & fugaces
Capreas linquens minitaris acri
                    Cominus apro.
Quin ciens pugnam medijs arenis
Ludicram, exerces iuuenile corpus
Feruidus palmæ, validiśque torques
                    Viribus hastam.
Sic puer quondam Thetidis marinæ
Tela tractabat sene sub magistro, &
Sæua vicinos Lapithas ad arma
                    Sæpe vocabat.
Testis his actæ studijs iuuentæ
Pelij notum Pholoésque culmen,

[Ici sont à nouveau présents les poèmes 9 à 16, jusqu’à ce même culmen]

Quíque Sperchius madefecit atros 
                    Puluere crines.
Candidis nunc ó cita fama pennis
Inferas Ditis penetres ad vmbras,
Et patri narres elementa prolis
                    Grandia amatæ.
Inter Heroas licet ille magnos
Nunc agat felix placida quiete,
Qua pigra Lethes taciturnus amnis
                    Labitur vnda : 
Quáque diuersi violarum odores
Elysi vmbrosis redolent in hortis,
Multáque arguta volucrum querela
                    Instrepit arbor :
Nuntios prona tamen aure lætos
Ebibet, nec se superis ab auris
Credet absentem referente nato
                    Facta parentis.
Ore non tantum similique vultu
Exprimi à natis aueant parentes,
Laude sed vitæ magis ac bonorum
                    Tramite morum.

17. AD PETRVM FLAMINIVM BORSALVM.

IAm triti mihi constat esse moris
Charis plus oculis amate frater,
Vt te luce adeam, vocémve festa,
Et nobis recites tuas Camœnas,
Ac nostras recitem tibi vicissim. 
Lux est hæc sacra virgini parenti, 
Proin tu si sapies, viam vorabis,
Bigis candidulis citísque Rhesi
Vel pernicior, alite & caballo
Qui fontem pedis vngula reclusit.
Nam de dulcicula tua sorore
Lecturus tibi sum poema paruum, 
Quo nil cultius est venustiúsque,
Et quod nunc male sobrio poetæ
Dictarunt Veneres Cupidinésque,
Afflauit́que suam licenter auram
Cinctus floridulis Hymen corollis.
Dum primo torus incalescit igne,
Necdum flammeolum reliquit vxor,
Hoc scripsi gemino entheatus œstro.
Et quis sic veniam neget furenti ?

18. AD IACOBVM TVSANVM.

ACtææ pater erudite linguæ
Extinctas propè qui reducis artes
In lucem studio, piáque cura
Iuuentam tibi creditam docendi : 
Migrare & veteres iubes Athenas
Hæc in oppida, Celticósque fines
Author Cecropidum coloniarum : 
Quòd te Borsalus audiat libenter
Affinis meus, vnicéque charus
Morum dotibus elegantiorum, 
Lætor mirifice, ȩstimóque magni
Doctorem puero obtigisse talem.
Nam si mi ingenium indolésque nota est,
Quamcunque accipiet voles figuram,
Cera mollior obsequentiórque
Quam fingit bonus artifex ad ignem : 
Siue oratio Tulliana cordi est,
Seu Flacci lyra, Pindaríque plectrum,
Heroíve iuuant Maroniani.
Expectatio summa Amice nobis
Illum vt perpolias, meáque causa
Vt tandem facias vtraque lingua
Vnum de numero peritiorum.

19. AD SE IPSVM.

QVid te discrucias Macrine tantum ?
Quid noctes miser eiulas diésque,
Nec ponis grauibus modum querelis ?
Sic densa nemorum sub ales vmbra
Ithyn Daulias ingemit peremptum,
Questúsque assidue integrans eosdem
Replet luctisono canore syluas.
Quid te mane nouum, rubénsque vesper
Iuges in lachrymas videt fluentem,
Et mœrore animum grauantem acerbo
Frustra ? non ideo leuantur ægri
Cordis tædia, pallidǽque curæ.
Quin fidos magis aduocas amicos : 
In quorum grege primulis iam ab annis
Longe principem habet locum Brialdus,
Vir lectissimus integerrimuśque ? 
Hi te omnes ope iuuerint parata,
Nullum & defugient boni laborem,
Vt curas tibi subleuent edaces,
Mœsti ac nubila pectoris serenent,
Suasu, consilio, allocutione.
Ille præcipue tuus Brialdus,
Tibi præ reliquis probatus olim,
Sedulo lapidem mouebit omnem,
Ac nil non faciet Macrine, tantos
Vt tandem tibi sopiat labores,
Optatámque diu offerat quietem.
Illo hercle auspice dura cuncta vinces.

20. FRANCISCO QVIRITIO IVLIODVNENSI.

LEgi versiculos tuos libenter
Mi suauissime municeps Quiriti, 
Illos versiculos libenter inquam
Quos misti mihi nuper ipse, legi,
Vt molles, lepidos venustulósque : 
Spem certam capio quibus futurum,
Vt lucem patriæ decúsque nostræ
His prædulcibus afferas Camœnis,
Et sis Pictonicæ Catullus vrbis : 
Aut si quis tenero est prior Catullo.
An dies erit ille lætus vnquam,
Quo lauro caput innuba reuincti,
Grata & molliter ociosi in vmbra
Ad riuos aquulæ scaturientis
Vrbem Cæsaris inclytam, deásque
Leucocrenidas efferamus altum
Ad cælum hendecasyllabis venustis ?
Illam Cynthius aureis quadrigis
Ó lucem ferat ocyus precamur.

21. AD P<AVLVM> FLAMINIVM BORSALVM.

ECquid sic precibus quotidianis
Obtundis caput vsque & vsque nostrum
Iucundissime Flaminille rerum ?
Vt nexo pede demus, & soluto
Fœtus ingenij recentiores,
Affirmans tibi posse nil peræque
Acceptum tribui. Nec abnegamus
Hoc dici ex animo fidelitérque.
Sed quàm sit sterilis Camœna nobis
Scimus Borsale, iuréque extimemus
Ne traducat opus, suum poetam : 
Neu nomen minuat Macrinianum.
Ostendes alijs vt eruditum,
Vt non illepidum, legíque dignum,
Illi protinus hoccine inquient est
Laudaras adeo quod antè nobis ?
Hinc cum munere abi tuo rogamus,
Quo nil crassius inuenustiúsque est.
Posthac talia nec venena porgas.
Hæc merces fuerit meo labori
Vel iustissima. quippe qui sine vllis
Nido gestierim volare plumis : 
Doctorúmque hominum per ora ferri,
Perquam credulus, obsequi tuiśque
Festinans precibus quotidianis.

22. AD GELONIDEM.

TE mihi dilectam rumor negat. inteream si
     Vlla mihi mulier viuat amata magis.
Non satis exposui quæ sunt verissima : si sit
     Te præter peream fœmina amata mihi.
Vt́que mei melius tibi vis notescat amoris,
     Plus ego te, quàm vox dicere possit, amo.
Nam omnes si possint perpendier omnium amores,
     Vincat eos omneis vel meus vnus amor. 

23. QVERITVR DE GELONIDIS DVRITIA.

PRæ desyderio dulcis turbatus amicæ
     Quam procul absentem rura paterna tenent,
Lustra peto, ramísque nemus frondentibus atrum,
     Et quæ muscosis fontibus vnda fluit.
Illic solus agens, ac molli stratus in vmbra,
     De misera fati conditione queror.
Solaménque mali dulci modo carmine capto,
     Nunc responsuras prouoco mœstus aues.
Audit sylua meas audit leuis aura querelas,
     Audit floriferis si qua Napæa iugis.
Sed neque concentus volucrum mea tædia mulcet, 
     Arboreis nec quæ sibilat aura comis.
Nec vagus emanans tacito cum murmure riuus
     Saxa parum notæ per salebrosa viæ.
Sordet ager, spissuḿque nemus, tacitíque recessus,
     Solus & in nostro pectore sæuit amor.
Vnde ego sperabam misero mihi dulce leuamen,
     Anxietas maior tristitiésque venit.
Ó quoties præ me felices sum ratus illos,
     Qui niueos agerent læta per arua greges.
Illis mitis amor nulla dat mollia cura
     Gaudia in vmbrosis sepositísque locis.
Dúmque aries gramen, carpunt virgulta capellæ,
     Admugit tenero bucula torua mari,
Rauca incompositos modulatur fistula cantus :
     Pastoris tepido dormit amica sinu.
Munera non Coæ vestes, Sarranáque texta,
     Nec quæ ab erythræo littore gemma venit. 
Sed ficus paruǽque nuces atque aurea mala,
     Et violæ, & rubris plena canistra rosis.
Sic Paris Oenonen, pecudes dum pascit, amauit,
     Straminea pariter delituit́que casa.
Felix heu nimium felix, si Pergama nunquam
     Et Priami nosset ditia regna patris.
Si Phrygia nunquam Lacedæmona classe petisset,
     Vxorem raperet vt Menelæ tuam.
Si labor hic aliquid saltem prodesset amanti,
     Mœrorem præsens respicerésque meum,
Vel tua cincta forent triplici præcordia ferro,
     Et gereres duris marmora pectoribus, 
Vel tete facilem tolerantia longa moueret,
     Ac lachrymis questus prosequerere meos :
Amplexúque tuo dignum fortasse putares,
     Qui duram vsque adeo, tam patienter amet.
Olim Milanion magno percussus amore
     Iasidos sæuæ, multa dolenda tulit.
Propter eam syluis venando erravit in altis,
     Vt rigidam molli flecteret obsequio.
Propter eam fuluos agitauit sæpe leones,
     Cominus hirsutos cuspide fixit apros.
Quin etiam infesta riualis arundine læsus,
     Impleuit gemitu Menala summa suo.
Illa viri tandem longos miserata labores,
     Inuisam posuit pectore sæuitiam,
Spectatúmque diu per multa pericula amauit,
     Seruitióque graui præmia sera dedit.
Milanion cum sim studio tibi nympha placendi,
     Nonacris ó tandem sis Atalanta mihi,
Ińque bonam nostras erumnas accipe partem
     Mitior, & tantis non inimica malis.
Abiungunt quoniam nos interualla locorum,
     Nec potis alloquio me releuare tuo :
Interea saltem mittatur epistola, vt instar
     Iucundi aspectus sint tua verba mihi.

F I N I S

24. FRANCISCI QVIRITII EPITHALAMIVM 
IN NVPTIIS SALMONII ET GILLONOES.

SAlmoni modo compos ó tenellæ
Factus Gillonoes, amabo, quicquam est
Vobis dignius inuicem iocari ? 
Fabellas simul & loqui venustas ?
An non & tibi perfricat medullas
Intimas lepidus susurrus oris,
Charum & basiolum labellulorum ?
Ore quandoquidem rotundo & arcto
Dulciter frueris marite felix.
Istud faxit Hymen, decenter ambo
Sitis vnanimes, ferátque coniux
Lætanti oscula sæpius marito,
Et collum niueis liget lacertis,
Nec vlla hunc dirimat querela amorem.

*

Le Carminum libellus a paru à Paris en 1528 chez Simon de Colines (Simo Colinaeus).

Le texte est retranscrit à partir de l’imprimé conservé à la Bibliothèque municipale de Lyon (cote RES-357459) et disponible sur Google Books. Il est également disponible sur le site de la Bayerische StaatsBibliothek. Nous avons recouru à cet exemplaire quand une partie du texte de l’exemplaire de la BM de Lyon était illisible.

À quelques rares exceptions près, sont conservées la graphie, la ponctuation et la présentation de l’édition d’origine. Nous avons notamment remplacé les s longs (ſ) par des s ronds et résolu les q; en -que ainsi que les tildes, mais pas les esperluettes (&).

Les mots en gras ont été corrigés par rapport à l’édition originale, car ils présentent manifestement des erreurs et changent le sens du texte. Voici la liste de ces corrections : 

IVLIODVNENIS pour IVLIODVNENSIS
genorosa pour generosa
memoris pour nemoris
mandebant pour madebant
vngala pour vngula
offeret pour offerat
(vsqueadeo pour vsque adeo)
(quinetiam pour quin etiam)
potis pour potes

*

MÉTRIQUE

Hendécasyllabes : 1, 3, 5, 9, 11, 15, 17-21, 24

Strophes alcaïques : 2

Strophes sapphiques : 4, 7, 10, 13, 16

Asclépiades : 6, 12

Glyconiens et asclépiades : 8

Carmen figuratum (cf. l’édition de M.-F. Schumann) : 14

Distiques élégiaques : 22, 23

%d blogueurs aiment cette page :