EPITOME VITAE IESU CHRISTI ET VARIA ITEM POËMATIA (1549)


ABRÉGÉ DE LA VIE DE NOTRE SEIGNEUR JÉSUS CHRIST DE SALMON MACRIN, LOUDUNAIS, VALET DE CHAMBRE DU ROI.
À MARGUERITE DE VALOIS, SŒUR UNIQUE D’HENRI, ROI DE FRANCE.
DIVERS PETITS POÈMES DU MÊME GENRE, À LA FOIS SUR L’ONCTION SACRÉE DU ROI ET SUR L’ENTRÉE TRIOMPHALE DU MÊME EN LA VILLE DE PARIS.

1. Ad Margaritam Valesiam, Henrici Secundi Christianissimi Galliarum Regis sororem unicam.

2. Salmonii Macrini Iuliodunensis cubicularii regii Elegia, in qua Domini nostri Iesu Christi vita strictim describitur.

3. De Henrici Secundi, Gallorum Regis Christianissimi, unctione.

4. Ad Catharinam Reginam Franciae Christianissimam.

5. Ad Margaritam Valesiam Regis sororem unicam.

6. De Regis et Reginarum ingressus in urbem Lutetiam.

7. Ad Annam Estensem Principem illustrissimum.

8. Ad Ioannem Moreium Canonicum Parisiensem a secretis Cardinalis Bellaii.

9. Ad Franciscum Valesium Galliae Delphinum.

10. Ad Annam Mommorantium equitum Magistrum.

11. Ad Catharinam Reginam Francorum.

12. Naenia de Hilarii Bellaii Satrapae regii obitu, Ad Ianum Bellaium Cardinalem eius fratrem.

13. Illustrissimo Principi Cardinalique amplissimo Carolo Lotharingo.

14. Ad Iacobum Bongium libellus supplex apud Reginam magistrum.

15. Ad Henricum Regem.

16. Ad illustrissimum Magistrum equitum Annam Mommorantium.

17. Ad illustrissimum Principem Cardinalem Guysium.

18. Ad Petrum Castellanum Pontificem Matisconum.

19. Michaeli Hospitalio Senatori Parisiensi.

20. Ioachimo Agathio Fauinaeo, Coenobiarchae.

21. Goth Lopinio Ambasiano.

22. De Gillermo Dunamio.

23. Ad Gillermum Buccetellum Sassii dominum.

24. Ad Henricum Regem.

25. Iano Bellaio Cardinali amplissimo.

26. Ad Eudonem Collignium Cardinalem amplissimum.

27. Philippo Cosseio Episcopo Constantiensem magno Eleaemoni.

28. Ad Remigium Refum Canonicum Turonensem.

29. Ad Mantonium Flaminium poetam elegantissimum.

30. De Paulo Iouio historico dissertissimo iocus.

31. Illustrissimo Principi Cardinali Guysio.

32. Ad Ianum Oliuarium magni Cancellarii primogenitum.

33. Ad Iacobum Huraltum Vibraiae dominum.

34. Ad Franciscum Oliuarium magnum Franciae Cancellarium.

35. Ad Ianum Oliuarium magni Franciae Cancell. filium.

36. Ad Adrianum Drusum generum suum.

37. Ad Margaritam Valesiam Henrici Regis sororem unicam.

38. Ad pium lectorem.

39. Ἰακώϐου Γουπύλου εἰς Ζαλμώνιον Μακρῖνον τὸν περιφανέστατον ποιητήν.

40. Latine sic.

41. Michaelis Hospitalii Senatoris epistola, Ad illustrissimum Principem Annam Estensem, Ducis Ferrariae filiam.

42. Michaelis Hospitalii Senatoris Parisiensis epistola, Ad Salmonium Macrinum poetam Gallum.

43. Ad Henricum Regem.

44. Ad Margaritam Valesiam Henrici Regis sororem unicam.

Salmonij Macrini IVLIODVNENSIS Cubicularij Regij
Epitome vitæ Domini nostri IESV CHRISTI,
Ad MARGARITAM VALESIAM,
Henrici Francorum Regis sororem vnicam.

Varia item poëmatia, & de sacra Regis vnctione, & de eiusdem triumphali in vrbem Lutetiam introitu.

P A R I S I I S,
Ex typographia Matthæi Dauîdis, via amygdalina,
quæ est è regione collegij Rhemensis,
ad Veritatis insigne.

1 5 4 9

1. AD MARGARITAM VALESIAM, HENRICI SECVNDI CHRISTIANIẞIMI
GALLIARVM REGIS SOROREM VNICAM. [p. 2]

EXiles Elegos, promissa volumina, Virgo
     Regia, dum limo perpolióque tibi : 
Aduenit tempus cui Quadragesima nomen,
     Quo Genium fraudat concia Christiadûm.
Sub cuius finem, flet Christi Ecclesia fatum,
     Eiusdem ærumnas & lachrymosa refert : 
Quas nostra ille volens causa exantlauit, vt iram
     Placaret patri victima grata suo.
Sanguinis & fusi largo nos fonte redemptos 
     Adiro assereret dæmonis imperio. 
G incude noua dum fit, tornóque calenti,
     Si non materia, at pondere maius opus :
Hoc tibi Mnemosynon vitæ vitalis IESV, 
     Hisce quater centum versibus explicui.
Quos, precor, accipias vultu, Patrona, sereno,
     Et, Christi sancto cóncita amore, legas.
Floribus ornantur non ex Helicone, sed illis
     Quod Euangelij fertilis hortus alit.
Gallinæ inuenies ibi lac, non protulis vnquam
     Tam lætas messes æquore cincta Samos.

2. SALMONII MACRINI IVLIODVNENSIS CVBICVLARII REGII ELEGIA, IN QVA DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI VITA STRICTIM DESCRIBITVR. [p. 3]

CVm Deus oppressos densa caligine aueret
     Clara Euangelij spargere sui :
Et læsos culpa primi sanare parentis,
      Eximere à Stygii seruitióque iugi :
Protinus in terras demisit ab axe ministrum
     Aligerum ad Mariam, qui sua iussa ferat.
Hæc Patriarcharum vatúmque ab origine ducta,
     Longo sceptriferos ordine habebat auos.
Nec fastu tamen idcirco maiore tumebat
     Turgidior grandi facta supercilio.
Exiguos habitans at enim summissa penates,
     Quærebat manuum graua labore cibum.
Vitabat strepitum vicinis cognita paucis,
[p. 4]
     Iuuit & in parua delituisse domo.
Et lanam digitis tenuare, aut texere telas,
     Scripta Prophetarum voluere vel veterum.
Huic fuit ex regum clara quoque stirpe maritus,
     Synceris præstans moribus, arte faber.
Sed quanuis essent coniuncti lege iugali,
     Atque ambos festus conciliasset Hymen :
Cura tamen sacrum fuit haud temerare pudorem,
     Perpetuæque inerat virginitatis amor.
Vir datus, vt castæ custos tantummodò nuptæ,
     Et comes aßiduus gentium vbique foret.
Seu magis vt partus mysteria sacra laterent,
     Mirificum sciret nec niger orcus opus.
Integra quò virgo tactúsque ignara virilis,
     Vmbrante æthereo flamine conciperet.
Ingreditur Mariæ tecta Angelus alite lapsu,
     Splenduit insolita luce repentè locus.
Diuinum aura nitens latè spirauit odorem,
     Qualem purpureis lilia mixta rosis.
Attonitam blando hinc affatur comiter ore,
     Æterni salue plena fauore Dei :
Qui tecum. Stupuit tali sermone puella,
     Quid velit, & secum cogitat, illa salus.
Angelus huic iterum, ne perturbere timore,
     Maxima apud Dominum gratia parta tibi est.
Concipies natum, pariénsque vocabis IESVM,
     Dicetur summi filius ille patris.
Dauidis sedem Dominus Deus offeret illi,
[p. 5]
     Iusti regnabit Isacidæque domo.
Regni eius nec finis erit, nec terminus vllus,
     Talia, ait Virgo, quî fieri valeant ?
Nec cognosco virum, nec mens cognoscere posthac
     Perpetua optanti virginitate frui.
Ille refert, in te veniet supèr halitu almus,
     Et tibi obumbrabit dius ab axe fauor.
Ex te quod sanctum nascetur origine mira,
     Dicetur summi filius esse Dei.
Helisabe cognata tua est, quæ debilis æuo,
     Ecce suo prægnans facta tamen senio.
Mensis & hic illi sextus quæ effœta fuisset,
     Vult quæcunque, potest omnia quippe Deus.
His dictis firmata, inquit pulcherrima Virgo,
     Ecce ancilla Dei, fiat vt ipse refers.
Protinus æthereo tumuerunt viscera fœtu,
     Formauítque sacrum Spiritus almus opus.
Sicut apis, de flore thymi dum pabula libat,
     Fingat vti cellis dulcia mella sagax.
Non ipsas agili tactu contaminat herbas,
     At remanet violis qui prius esset honor.
Sic vtero Mariæ mage puro è sanguine numen
     Artus effigiat Christe beate tuos.
Virginitatis tamen omninò illibata remansit,
     Prole noua læsus nec fuit ipse pudor.
Fortunata parens nimium, cui contigit vni,
     Expers concubitus vt sobole aucta foret.
His actis redit alipotens ad sydera Olympi,
[p. 6]
     Cæligenûm adiungit sese hilarúmque gregi.
Stellato strepuit felix Hymenæus in axe,
     Summo nupta foret quòd pia Virgo Deo.
Humanum quòd lecta genus quæ iungeret astris,
     Prole polis terras conciliante noua.
Cognatam posthæc visit pulcherrima Nympha,
     Hæret ei custos fidus vbique loci.
Ascensu superant montana cacumina, donec
     Venere ad iusti limina Zacchariæ.
Occurrens ibi anus Mariæ, lætißima clamat,
      Vnde Dei huc veniat mater vt alma mei ?
O felix vna ante alias Virgo inclyta matres,
     Tot bona congeßit cui pia credulitas !
A volucri quæcunque tibi sunt dicta ministro,
     Tempore sunt prorsum cuncta futura suo.
Non fallêre animi, nescit quia fallere Numen,
      Vox cuius verax, & rata pacta manent.
Ex quo dicta salus mihi per te est auribus hausta,
     Audita & linguæ blanda loquela tuæ :
Ecce infans nostra qui delitet abditus aluo,
     Lætitia exiliens gestijt insolita.
Virginis afflatæ versans vis enthea mentem,
     Hymnifero fari granditer ore dedit.
Et laudare Deum diuino carmine, cuius
     Munere tam raras fausta habuisset opes.
Omnis posteritas, inquit, ventura nepotum
     Me, Domini propter munera, laude vehet.
Et me felicem dicet, cui contulit æther
[p. 7]
     Vt sim indiuiduo fœdere Virgo parens.
Læta puerperij iam ventum ad gaudia sacri est,
     Aurea cum peperit paupere Nympha casa.
Gratia Christe tibi, Mariæ qui Virginis aluo
     Editus, humanis artubus indueris :
Nasceris in stabulo, præbent præsepia cunas,
     Panniculi viles membra tenella tegunt.
Te grege pastores visum venere relicto,
     Venere Eoo tres & ab orbe Magi.
Poplite succiduo læti tria munera promunt,
     Aurum, thus, myrrham : regi, homini atque Deo.
Heroas Bethlæa nouum ad magalia sydus
     Ducit, & ignotum luce ministrat iter.
Vt tetigere locum, se fulgida stella repreßit,
     Stramineámque supra constitit alta casam.
Ii moniti in somnis alio sunt calle reuersi,
     Ne caderent vafri regis in insidias.
Ponis adhuc infans Samia præputia testa,
     Moriger vt patrijs legibus ipse fores.
Hinc templo offerris prisco de more parentum,
     Gestarísque vlnis à Simeone sene :
Cui sacer afflatus iusto promiserat, ipsum,
     Visurum extremos non prius esse dies :
Quàm Christum Domini complexu stringeret arcto, &
     Æternæ aspiceret dulce salutis opus.
Ergo recèns natum templum in sublime parentes
     Te tulerant, Domini lex vti sancta iubet.
Cælesti monitu Simeon se contulit illuc,
[p. 8]
     Sperati lætus cernat vt ora Dei.
Cum te accepisset tremulas gauisus in vlnas,
     Fatidico tales edidit ore sonos.
Dimittis famulum me nunc in pace cupita,
     Pollicitus fueras vt, Deus, antè mihi.
Ecce salutare hæc viderunt lumina pignus,
     Oblatúmque meæ sustinuere manus.
Nam populis coram, claráque in luce parasti,
     Promißi oblitus ne videare tui.
Gentibus affulgens tenebras illustret vt atras,
     Israelitis gloria sitque pijs.
Hæc postquam effatus, Mariam conuersus ad ipsam,
     Præsagis illam vocibus alloquitur.
In tristem hic positus multorum est, crede, ruinam,
     Hic etiam multis causa salutis erit.
In signum breuiter cui plurima turba repugnet,
     Abnuat & verbis eius habere fidem.
Proinde tuum mucro cor pertransibit acutus,
     Vt pateant tacito quæ latuere sinu.
Expromant liquidas & se manifesta sub auras
     Quæ fuerant imis abdita pectoribus.
Vaticino hæc senior matri denuntiat ore,
      Eius dum natum brachia tenta fouent.
Dein sæui fugiens immania iussa tyranni,
      Ægypti terras cum genitrice petis.
Tunc cadit Herodi puerorum innoxia turba,
     Dum solio excludi barbarus ille timet.
Stagnauit tellus roseo proluta cruore,
[p. 9]
     Flet paßim laceris crinibus orba parens.
Heu cæca ambitio, regnandi heu dira cupido,
     Audet cognatum quæ violare genus !
Vincula nulla putat quæ sanguinis esse propinqui,
     Menti auidæ postquam est insinuata semel ?
Mutua Thebani currunt in vulnera fratres,
     Alter & alterius fossus ab ense cadit.
Romulus inficitur germani cæde, quòd olim
     Ausus erat muros transiliisse Remus.
Vt Nero securus Latias tractaret habenas,
     Sæuijt in matris viscera fossa suæ.
En ferus Herodes nati respergitur atro
      Sanguine, dum regnum constabilire putat.
Talia cum patret dominandi insana libido,
     Non trabeas Regum, non ego sceptra velim.
Cur miser Herodes regem te, Christe, timebat
     Esse ? polo florent non tua regna solo.
An te erepturum mortalia sceptra putemus,
     Regna alto soleas cum dare in axe tuis ?
Herode extincto diris vltricibus, ipse
     In patriam Phario rursus ab orbe redis.
Doctorum in medio bissenos circiter annos
     Natus, doctrinæ prodis operta tuæ.
Exuperásque senes puer admirante Senatu,
     Absentem interea quærit vterque parens.
Ad Iordanis aquas triginta meßibus actis
     Is, quò te liquido Prodromus amne lauet.
Illic baptismi primordia sancta fuere,
[p. 10]
     Ad vitam indugredi quo sine nemo potest.
Ore columbino tum Spiritus adstitit almus,
     Inuolitans humeris, maxime Christe, tuis.
Et tonitru natum genitor testatus honoro,
     In quo mi placui filius iste meus,
Ipsum audite, inquit, non cæleste docebit,
     Æternas ad opes ille magistrer erit.
Inde vocas comites, bis sex sua retia linquunt
     Acciti, extemplo téque suquuntur herum.
Nuptiæ erant vico Galileæ paupere, lympham
     In vinum mutans, prima ea signa facis.
Mox Euangelium Iudæa per oppida vulgas
     Impiger, & certam pandis ad astra viam.
Multa obiter fiunt miracula, surdus & audit,
    Et loquitur mutus, cæci oculísque vident.
Et qui priuatus fuerat vitalibus auris,
     Te rursum ad vitam præcipiente redit.
Getuli citius pelagi metibor arenas,
     Nocturno niteant sydera quótque polo : 
Dicere quàm poßim quot persanaueris ægros,
     Diuina incolumes reddiderísque manu.
Rerum harum genitori omnem concedis honorem,
      Legatum summi téque ais esse Dei.
Nempe interpres eras nostra sub imagine verax,
     Natura humani dia sub ore fuit.
Id manifestatum est prærupto in colle Taboris,
     Tres eius testes túncque fuere rei.
Nam tua tum facies radijs per reddita Solis,
[p. 11]
     Vestis & intactas est imitata niues. 
Elias, Moses sunt tecum in monte locuti, 
     Petrus eo cupijt semper & esse loco.
Quippe hilarem supero perfusus nectare mentem,
     Hausit ibi æthereas ad breue delicias.
Mensura hausturus pleni crateris easdem,
     Mens vbi corporeas liquerit exuuias.
Concio haberetur per te cum crebra per vrbes, 
      Iußáque cum superes patris vbique loci : 
Ipse loquebaris vi præditus immortali,
      Ambrosiam explicuit lingua diserta phrasim.
Consummata pij psaltæ tum dicta fuerunt,
     Quæ de, Christe, tuo prompserat eloquio.
Verbum, inquit, Domini est omni preciosius auro,
     Et lapide, Eois quem legit Indus aquis.
Illi Hyblæa sua cedunt dulcedine mella, 
     Messe fit & florum qui redolente fauus.
Quid iuuat huic igitur nugas præponere aniles,
     Frugibus & spretis pascere glande famem ? 
Sæuiat vt mundus, bacchentur cæde tyranni,
     Mansura æternùm sunt rata verba Dei.
Et, te teste, potes qui falli & fallere nunquam,
     Sermo tuus finem non habiturus erit.
Sed viuax, stabilísque per omnia secla vigebit,
     Tellus ipsa licet transeat, atque polus.
Inuidere tibi seniorum turba, reúmque 
     Te, licet insontem, seditionis agunt. 
Regni affectati, iudex quò promptior esset,
[p. 12]
     Crimen & impingunt, & fora ad alta trahunt.
Nanque tenebroso postquam remearat ab Orco
     Lazarus ipse, tua viuificatus ope :
Prodigium inficias iri nec nobile posset,
     Vtpote cui testis ciuica turba foret :
(Proxima Metropoli quòd erat Bethania parua,
     Lazarus & magnas diues habebat opes.
Quódque frequens procerum cœtus conuenerat illuc,
     Debita facturus funeris officia.
Et solaturus Martham, Mariámque sorores
     Mœrentes chari fratris ob interitum)
Consilium celeres ineunt, secúmque volutant
     Pontifices, quonam protererêre modo.
Quippe animos tua maiestas vrebat eorum,
     Et caligabant Solis ad intuitum.
Illos tabificus transuersos liuor agebat,
     Te lita nec poterant pectora felle pati.
Vnum ex discipulis modica mercere subornant,
     Vt domini fieret proditor ipse sui.
Oscula libauit tibi se mentitus amicum,
     Quò tegeret diræ proditionis opus.
Pelle sub agnina latuit vulpecula fallax,
     Perfidiæ pœnas mox luitura graues.
Nam dum desperat veniam se posse mereri,
     Arboris à trunco triste pependit onus.
Quàm prius ast ires trunci sublimis ad aram,
     Et vitam humano pro genere exueres :
Miri argumentum dare vis Christe optime amoris,
[p. 13]
     Ac te discipulis exhibuisse tuis.
Accipiens igitur panem benedicis, & inquis
     Omnibus, hoc corpus, sumite, nempe meum est.
Hinc calicem accipiens pariter benedicis, & inquis,
     Hic sanguis, mundi qui datur in pretium,
Quíque effundendus pro multis, crimina terget,
     Pignus erit vobis, mnemonysónque mei.
Alme Dei fili, nil te dare maius habebas,
     Tecum omnes vno munere dantur opes.
Monte ab oliuarum densis circundatus armis
     Tecta Annæ & Caiphæ vinctus iniqua subis.
Multáque perpessus tota conuitia nocte,
     Cæderis ah colaphis, dum foret orta dies.
Illic Pontificis seruus præferuidus ira,
     Vtque suo assentans gratificetur hero :
Siccíne Pontifici respondes, inquit, & ora
     Sauciat immiti trux reuerenda manu.
Ora, serenantur magni quibus atria cæli,
     Cernere Spirituum quæ chorus axe cupit.
Ter te nosse negat Petrus formidine cæca,
     Quanuis antè palam pulchra minatus erat.
Quanuis iactarat tenebrosi carceris vmbras
     Velle pati tecum, velle simúlque mori?
Vnius ancillæ verbis perterritus heù te
     Abnegat, & crista prædita cantat auis.
At tu conuersus periurum respicis, exit
     Ille foras, lachrymis & maduere genæ.
Primo mane dehinc ad Pontij præsidis ædes
[p. 14]
     Duceris, accusant, falsaque proba vomunt.
Inuidia ille sciens insontem odióque grauari,
     Tetrarchæ Herodis mittit ad arbitrium.
Qui mutum admirans, albo velauit amictu :
     Conueniens fuerat moribus ille color.
Vt se falsum animi, & te Pontius esse redutum
     Nouit, agenda alia res (ait) ista via est.
Ocyus exuite hunc, sæuis & cædite flagris
     Lictores, multo vulnere corpus hiet.
Iussa obeunt, plagis laniant tua membra curentis,
     Omnis ibi fuso sanguine terra rubet.
Inde coronaris spinis, fluuialis arundo
     Pro sceptro est, humeros coccina læna tegit.
Lictore lacerum rident, regémque salutant,
     Curuato sunt qui procubuere genu.
Non posset Solymos Præses cum flectere, ceßit :
     Atque manus sumpta lauit ineptus aqua.
Se putat innocuum damnato sanguine iusti,
     Tethyos haud illum lauerit vnda vagæ.
Haud tali eluitur labes tam noxia pacto,
     Authorem ad Stygias vsque sequetur aquas.
Delebunt nec eam taciturnæ obliuia Lethes,
     Manibus ah mœstis pœna perennis erit.
Nam qui tam grauiter peccat, nisi pœnitet illum,
     Vltorem iusto sentiet igne Deum.
Et nimium serò commissa piacula flebit,
     Proderit at misero tum lachrymare nihil.
Figendum ergo cruci Præses te tradit, IESV.
[p. 15]
     Inter latrones vt moriare duos.
Hostia cælesti patri illa factus in ara,
     Humani generis morte piacla luis.
Antè tamen patrem pro te mactantibus oras,
     Illis ignosci supplicitérque petis.
Discipulo matrem commendas, atque vicißim
     Esse suum hunc natum ducat vt illa, iubes.
Vestimenta necis sibi diuisere ministri,
     Atque super tunicam est alea iacta tuam.
Artifici textu nam cum inconsutilis esset,
     Inter eos dirimi partibus haud potuit.
Fel tibi turba nocens sitienti, & porgit acetum,
     Illa tibi extremo potio fine data est.
Commendas animam valido clamore parenti,
     Mox inclinato vertice pronus obis.
Luxerunt elementa tuam, Rex maxime, mortem,
     Turbarúntque suas mota dolore vices.
Sol caput obscura mœstum ferrugine texit,
     In partes templi scißáque vela duas.
Mouit terra, petræ fissæ, patuere sepulchra,
     Et surrexerunt corpora multa palám.
Talia centurio spectans portenta Latinus,
     Nempe Dei, dixit, filius iste fuit.
Attonitis multi plangentes pectora pugnis,
     Vindicta, hac noxa quam meruere, timent.
Inde latus nudum tibi lancea militis hausit.
     Quo demanarunt vulnere sanguis, aqua.
Infelix Solyme, infelix Hebræa propago,
[p. 16]
     Tempore non vllo vatibus æqua pijs :
Hæc digna hospitia, & sedes has ipsa parasti ?
     Hæc Regi exoluis præmia Cælicolûm ?
Qui propter genus humanum delapsus Olympo,
     Mortalem terris induit effigiem ?
Hic gentem ipse tuam Pharijs eduxit ab oris,
     Impunè & pedibus per mare abire dedit.
Marmoreum tibi strauit iter, pontúmque diremit,
     Perdere discuperet cum te inimica manus.
Idem etiam te cælesti dape pauit euntem
     Per deserta Arabum, per loca vasta siti.
Huius ope hausisti dulcem de caute liquorem,
     Cum liquidi fontes, & procul vnda foret.
Hic te posthabitis alijs longè omnibus vnam
     Assumens, cunctis gentibus antetulit :
Elegítque alto meritis quam ferret Olympo,
     Muneribúsque super tolleret astra suis.
His meritum cumulas donis ? hæc digna rependis ?
     Authori reddis præmia ne ista Deo ?
Non vatum voces, non te miracula rerum
     Vlla mouent visus ante peracta tuos ?
Cui scelerato vnquam tam detestantda parasti
     Supplicia, has pœnas corpore quisve luit ?
Ferro illi palmæ atque pedes terebrantur acuto,
     Depressum vallant spinea serta caput.
Fel pro melle datum est, pro vino infundis acetum,
     Et pro cælesti tetra venena dape.
Perpessus dira ista tua est tamen omnia causa,
[p. 17]
     Quò tibi sternatur molle salutis iter.
Iam resipisce igitur Solyme, commissa fatere,
     Crede agedum, Christo fidere perge, sat est.
Sponte animam simul ac posuisti, ô rector Olympi,
     Infernos manes regna inamœna subis.
Eripias vt eos tenuit quos carcer opacus,
     Assumas comites celsaque ad astra tibi.
Lurida tum primum micuere palatia Ditis,
     Dæmones insolito contremuere metu.
Tertia lux superis viuum te reddidit oris,
     E tumulo victor surgis & ipse tuo.
Vescentem te discipuli, & videre loquentem,
     Nonnulli & quibus est te tetigisse datum.
Nam nisi clauorum creuisset vulnera Thomas,
     Tardo incredulitas non minuenda fuit.
Post quadraginta conscendis ad æthera luces,
     Et summo ad dextram patris in axe sedes :
Dum redeas iterum, iudex vt totius orbis
     Aßignes vni præmia cuique sua.
Æthere ab excelso Paracletum in corda tuorum
     Mittis, vt illustret, perdoceátque rudes.
Instructi linguis diuersa ad climata mundi
     Læti abeunt, paßim dogmata & alma serunt.
Salue æterne parens, salue spes vnica rerum,
     Qui patris es sacro missus ad ima sinu :
Virginis illibatæ vtero nec claudier horres,
     Humanæ sortis nec mala dura pati :
Quem nos Androtheon Graio sermone vocamus,
[p. 18]
     Cuíque pias humili fundimus ore preces :
Participes obitæ facias nos mortis, & ipso
     Sanguinis effusi largiter imbre laues.
Crimina nostra æquant numerum flauentis arenæ,
     Stellarúmque, poli quæ regione micant.
Æquoream superans tua sed clementia arenam,
     Stellarum & numerum, nescit habere modum.

3. DE HENRICI SECVNDI, GALLORVM REGIS CHRISTIANIẞ<IMI> VNCTIONE.

RHemorum accedens sacram Clodoueius ad ædem,
     Lustrali vt supplex ablueretur aqua,
Est ratus insigni Superos gaudere paratu,
     Vestibus auratis, diuitiisque capi.
Remigius sed enim pastor dignißimus vrbis
     Pectora, ait, potius quærere munda Deum.
Et mage demissos animos, quàm fercula pompæ,
     Ditia quàm filo floricolore saga.
Armipotens paret moniti Clodoueius amicis
     Confestim, fastus regificósque premit.
Exuit & vestes auro gemmísque grauatas,
     Nudáque purifica membra lauatur aqua.
Sed venerabilius foret vt baptisma, supernè
     Ecce repèns mittit chrismata odora Deus,
Illum quo voluit, Francósque ex ordine Reges
     Vngier, & sanctos gentibus esse suis.
Adstitit æthereo fragrans ampulla liquore,
[p. 19]
     Ara Remigius dum pia sacra facit.
Additur, vt sanent hoc chœradas vnguine tincti
     Cælituum macti talibus auspicijs.
Henricus ritum hunc post secula multa secutus,
     Summissa Rhemos mente linendus adit.
Vertice & vnitriplex obstipo numen adorans,
     Vt sint fausta sibi sacra peracta rogat.
Has Henrice preces à summo exaudiat axe, &
     Det regnaturo cuncta secunda Deus.
Gallos inde tuos vt festa in pace gubernes,
     Ac palmam (fuerit si quis) ab hoste feras.
Et tibi succedat post quina decennia natus
     Franciscus, Regis nomine clarus aui.
Pérque manus tradat sua sceptra nepotibus æuum
     In longum, duret secláque multa domus.
Indicij extremi donec mortalibus adsint
     Tempora nulli hominum cognita, aperta Deo,
A cælo veniens cum Christus luce corusca
     Vni constituet præmia cuique sua.
Et niueos fuscis agnos secernet ab hœdis,
     Læua his, dextra illis parte sedere dabit.
Hæc, Henrice, tibi & generi sint vota precamur
     Prospera, & optatis annuat æthra piis.
Addimus iis, tecum coniúxque sorórque senescant,
     Incolumi hæc felix fratre, sed illa viro.
Augusti tibi prosperitas sit Cæsaris, atque
     Traiani (verbo hoc vtar vt) optimitas.

4. AD CATHARINAM REGINAM FRANCIÆ CHRISTIANIẞ<IMAM>. [p. 20]

O Medicum Regina decus, quæque ordine longo
     Cælitis à Cosmi stemmata stirpe trahis :
Eoas qui per fidis cum fratribus vrbes
     Ibat, & ægrotis sponte ferebat opem.
Corpora non tantum curans medicaminis vsu,
     Ast animas veri relligione Dei.
Nam sub persona medici monstrabat IESVM
     Gentibus esse docens surgeret vnde salus.
Falsorum idcirco cultore à Præside Diuûm
     Cæsus, Martyrij laurea serta tulit.
Cúmque suis rutilum conscendit fratribus axem,
     Æternarum vt opum præmia perciperent.
Hos sibi maiores Medicum præclara propago
     Vendicat, his Diuis annua sacra facit.
Tu verò, euexit quam tanti ad culmina regni,
     Vxorem voluit Regis & esse, Deus :
Quam fœcundauit sexus vtriusque decora
     Progenie, fieret ne Valesûm orba domus :
Non tantum hos Diuos Panchæi thuris odore,
     Sacrorum ritu, muneribúsque colis :
Exprimis at mores, & calle incedis eorum,
     Promptam inopi plebi fersque libenter opem.
Hoc est, crede mihi, regnare augustius, omnem
     Quàm lata Europen si ditione regas.
Fulgida Hydapsæis nec sunt diademata gemmis,
     Nec manibus tanti sceptra gerenda tuis :
Quàm sancti mores, quàm virtus inclyta, per quam
[p. 21]
     Ad stellata poli regna paratur iter.
Non minus illustris materno est sanguis ab ortu,
     Sceptriferis vt qui nobilitatur auis.
Quos super armipotens Gothofredus præminet omnes
     Ille, vrbem Solymam qui trabeatus habet.
Quippe salutifero madefactam sanguine terram
     Cum raptor nullo iure teneret Arabs :
Heroum ecce manus pia coniurauit in arma,
     A duro assereret regna vt Hebræa iugo.
Duxit enim indignum so tu Sultane teneres
     Ortu obitu domini rura sacrata Dei.
Ad Colchos quondam talis Pagasæa iuuentus,
     (Gloria, & hanc acer laudis agebat amor)
Et patriam & natos, charißima pignora, linquens
     Vellera vt aurigeræ fulua referret ouis :
Cyaneas cautes Argoa est ausa carina
     Traiicere Æætæ Regis & ire domum.
Tunc Graios inter quantum præstabat Iason,
     Tantus apud Gallos dux Gothofredus erat.
Exacto tandem sancta à tellure tyranno,
     Regna oblata tibi cùm Gothofrede forent :
Non tua ibi pateris diademate tempora cingi,
     Regum vbi Rex Christus spinea texta tulit.
Sed manibus iunctis supplex, & poplite flexo
     Es Domini propter sacra sepulchra tui.
Hæc pietas Ducis, hæc laudata modestia in omni
     Tempus ad hoc eius posteritate manet.
Ipsa fidem facies Regina, eadémque genitrix
[p. 22]
     Regum, non ideo facta superba magis.
Aspicit omnituens à summo hæc Christus Olympo,
     Téque, tuúmque genus præmia digna manent.
Gallia perpetuis à quo regnabitur annis,
     Nec stirpis series interitura tuæ est.
Hæc mihi sopito, ne quis mendacia credat
     Esse, tuæ gentis gloria Cosmus ait.

5. AD MARGARITAM VALESIAM REGIS SOROREM VNICAM.

IN tenui natus re, Virgo regia, solor
     Me tacitum, Musis exhilaróque meis.
Nam quoties paucos versus suggeßit Apollo,
     Et vena fluxit diuitiore furor :
Principibus magnis par viuo, regno, triumpho :
     Ter me hac felicem conditione puto.
Circunstant nati dulces, & amabilis vxor,
     Atque recèns mecum carmina facta canunt.
Et cui non melli fuerit symphonia discors
      Imparibus numeris, dißimilíque sono ?
Hisce potens opibus fateor sum, at cætera pauper,
     Hanc vitam si fas ducere pauperiem.
Si linguam causis acuissem intentus agendis,
     Fortunas poteram multiplicare meas.
Sed fuerat tanti manare poetica mella,
     Rerer vt hæc magnas ocia diuitias.
Voluebámque animo, permultos esse potentes,
[p. 23]
     Quorum arcis grauibus vix caperentur opes :
At qui laudandum posset componere carmen,
     Vnus vix nostro tempore & alter erat.
Ergo videbantur quæ cuilibet obuia tempsi,
     Ardua quæ multis impiger arripui.
Sat scio non valdè me profecisse, sed hoc sum
     Promeritus, Flacci simia vt ipse vocer.
Assequor id Momo non refragante, secundus
     Dicar vt in lyricis esse poeta modis.
Præcipuè latos quà pandit Gallia fines,
     Nota vno tellus hactenus Ausonio.
Illo turgebat magnus scriptore Garumna,
     Notescat flauus me quoque vate Liger.

6. DE REGIS ET REGINARVM INGRESSV IN VRBEM LVTETIAM.

PArhisiam cum Rex intrauit Gallicus vrbem,
     Inque cataphracto sedit honorus equo :
Vicit Alexandri festos ea pompa triumphos,
     Romulei egerunt quosque aliquando Duces.
Anteibant proceres auro fulgentibus armis
     Lecti omnes, equitum pone magister erat.
Inde sub vmbrella, argento gemmísque decorus
     Maiestate suos Rex speciéque premit.
Auricomus Titan vr cætera præterit astra,
     Et phœnix alias Indicus inter aues.
Regius à tergo sequitur pulchro ordine sanguis,
[p. 24]
     In quo Vindocinus primus honore fuit.
Mox reliqui sacra prognati ab origine Regum,
     Torquibus, auratis conspicuíque sagis.
Ast alacri plebes viuat Rex intonat ore,
     Ingreßóque vrbem prospera fata rogat.
Hac summam serie Rex tandem inceßit ad ædem,
     Ante Deum flexo procubuítque genu.
Cuius adorauit syncero pectore numen,
     Exposcens sophiam qua data regna regat.
Auspiciis Salomon primis ita cernuus olim,
     Talia ab ætherea dona poposcit ope.
Vrbem at enim postquam Regina intrauit eandem,
     (Lux ea ab ingressu tertia Regis erat)
Nulla æquè flexere oculos spectacula nostros,
     Atque magis grata detinuere mora :
Quàm quæ & Reginam & Regis lectica Sororem
     Aduerso positas vexit aperta loco.
Nec mirabamur baccata monilia, gemmas,
     Picta nec auratis serica textilibus.
Nec quam gestabant proceres prædiuitis vrbis
     Vmbellam pulchris conspicui in togulis.
Regali neque matronas à sanguine claras,
     Ex auro preßit queis diadema caput.
Sed Reginarum iubar immortale duarum,
     Quas currus niueis ipse vehebat equis.
Sed consensum animi, sancti sed fœdus amoris,
     Qui nodo Herculeo firmus vtranque ligat.
Altera Lucinæ quater antè experta laborem,
[p. 25]
     Eximia Francas prole beauit opes.
Altera virginei illibato flore pudoris,
     Expectat digni lætitiam thalami.
O felix lectica, sacram quam dicere thensam
     Non dubitem, geminas cum ferat ipse Deas ?
Hanc ego vbi pompam conspexi, defluus imber
     Lætitiæ ex oculis signa fuere meæ.
Elicuere mihi lachrymas nam gaudia largas,
     Spectarem te illo quòd residere gradu,
Vnica magnanimi Francisci ô nata superstes,
     Nec potui patris non meminisse tui,
Fratris & Henrici qui tunc, pulcherrima Nympha,
     Ostendit liquidò quàm sibi chara fores :
Te quia honorata iungi cum compare iußit,
     Gloria tantum non par vt, & æqua foret.
Et cur diuideret, quas sic concordia nectit,
     Vt non esse duas velle recludat idem ?
Nimirum hæc adeò populus spectacla probauit,
     Maius vt in pompa duxerit esse nihil.
Mactæ ambæ virtute pares, saluo illa fruatur,
     At tandem digno Nympha iugêre viro.
Deinde & percipias fructus quos illa, feratur
     Nupta diu, Franci tu Iouis esse soror.

7. AD ANNAM ESTENSEM PRINCIPEM ILLUSTRIẞ<IMVM>.

NYmpha tuæ decus Italiæ, Ferraria sacro
     Quam genitam Regum semine fausta dedit :
Quippe tuus pater est auia deductus ab illa,
[p. 28 (sic) pour p. 26]
     Parthenopes pulchræ quæ sata Rege fuit.
Edita magnanimo Ludouico mater, & Anna est,
     Aurea qui Franci sceptra tulere soli.
Vt taceam Estensis sublimia stemmata gentis,
     Regnantis lato quà Padus amne fluit.
Hac ex stirpe, vira teda coniungeris illi
     Tecum pene pares qui numerabit auos.
Quippe eius genitor Siculorum à semine Regum est,
     Eius item matrem regia origo tulit.
Viuite florentes concordi viuite nexu,
     Et fortunatam prole nouate domum.
Atque ita progeniem Musis addicite, vt antehac
     Te voluit teneram dia Renata coli.
Non te ili sat erat celsis natalibus ortam
     Esse, nisi ingenij dotibus aucta fores :
Doctrináque pia, qua sic efferris ad axem,
     Vt mortalis adhuc iam videare Dea.
Fallor, an admisso tumuit iam semine venter,
     Optatúmque marem fertilis aluus alit ?
Cœlo Musa beat, Vates Venusinus vt inquit,
     Laudibus & dignos Musa perire vetat.
Præmia tanta manent te pulchram Heroida, tu lux
     Tu Latij, imò etiam triplicis orbis eris.
Aonidum choreis, Charitum adscribêris & albo,
     Quarta quidem Charitum, sed decima Aonidum.
Nec tibi certatim cessabunt plaudere vates,
     Gallia quos genuit, diues & Italia.
Quos inter, quanuis minumus Salmonius, omni
[p. 27]
     Versibus hisce suis te celebrauit ope.
Ac post Reginam, Francisco & Margarin ortam,
     Tertia tu paruæ es cura futura lyræ.

8. AD IO<ANNEM> MOREIVM CANONICVM PARIS<IENSEM>
À SECRETIS CARDINALIS BELLAII.

VOce tibi Morei vísne optimè tester aperta,
     Quid de te clausum pectore contineam ?
Tu mihi patronus percomis, amabilis hospes,
     Tu requies, vitæ præsidiúmque meæ.
Quo sine non possem finire negotia, quorum
     Perplexis laqueis irrequietus ago.
Vrbis in hospiriis quoniam si viuere cogar,
     Ante meæ mensem dilapidentur opes.
Socrate sim quanuis frugalior, atque Lycurgo,
     Pane atro viuam, & simplice fontis aqua :
Nil superesse queat modicis ex censibus, horum
     Cauponum quod non glutiat improbitas.
Constat enim magno domus, & detrita supellex,
     Atque locus pauci quo stabulentur equi.
Tu non contentus Macrinum admittere tecto,
     Illum etiam tecum sæpe opulenter alis.
Participásque tuæ mensæ communibus escis,
     Quæque hauris eadem vis mihi vina dari.
Quanquam expressa tuis ea sunt è vitibus, æquant
     Nempe Aurelia, quæ Belna & opima tulit.
An ne tua est bonitas doctos sic obuia in omnes,
[p. 28]
     Ex iis vt nullum prorsus egere sinas ?
An (quod credibile est) Bellaij talia causa,
     Quòd sim illi charus, exhibuisse iuuat ?
Siue vtrunque magis ? natuæ es quippe benignæ,
     Magni omnes gratus Langiadásque facis.
Ergo ago quas possum propenso pectore grates,
     Acceptam refero sortis & huius opem.
Mecœnate minor censu tu forsan, & auro :
     Non ideo diues crederis esse minus.
Nam si læta facit mens & contenta beatum,
     Nimirum hac, Morei, lege beatus eris.

9. AD FRANC<ISCVM> VALESIVM GALLIÆ DELPHINVM.

NAte puer solij Francorum & nominis in spem,
     Admisso in cælum sceptra vti patre feras.
Quod precor in seros Nelæi Nestoris annos
     Esse, regas nos vt cum seniore senex.
Felices populos magnus Plato censet, apud quos
     Imperiret Sophiæ si quis amator erit :
Aut si operam dederit Sophiæ diademate cinctus,
     Quò melius populos, & data regna regat.
Hæc Francisce cati sententia dia Platonis
     Acre ad Socraticas sit tibi calcar opes.
Quas teneri disces annis primoribus æui,
     Danesio rectas expediente vias :
Et iaciente tuæ fundamina prima iuuentæ,
[p. 29]
     Indole quæ spondet grandia plausibili.
Hoc pater Henricus cupit, & Catharina genitrix,
     Gensque tuæ deinceps quæ ditionis erit.
Exemplar tibi sit præstans auus ille paternus,
     Non abs re cuius nobile nomen habes.
Cerne amitam baccis faciendam pluris Eois,
     Artibus ornatur hæc etiam ingenuis.
Ante oculos statuens exempla domestica, disce
     Quæ decori Gallis sintque futura tibi.

10. AD ANNAM MOMMORANTIVM EQVITVM MAGISTRVM.

FOrtè fatigatus cælum dum vertice fulcit,
     Et numerosa poli sydera, magnus Atlas :
Errantem Alciden Libycis conspexit in oris,
     Supplice & optatam voce poposcit opem.
Iudicat oranti Alcides succurrere iustum,
     Pondus & oblata sustinuisse mora.
Axem humero torquet pictum fulgentibus astris,
     Fertque polos vltrò quos aditurus erat.
Sic instauratæ concessa per ocia vires,
     Translato vacuus fasce quieuit Atlas.
Tu quoque militiæ celeberrimus Anna, domíque,
     Inclytus armorum iuxtà & honore togæ :
Henricum vt nimio releues à pondere Regem :
     Fræna per alternas & moderere vices :
Sponte immensa subis huius fastigia regni, &
[p. 30]
     Admittis tantæ prægraue molis onus.
Commissum at lato sit dirigis æquore clauum,
     Spernat vt iratas tuta phaselus aquas.
Vt placidos intret victo discrimine portus,
     Rideat & flantes in statione notos.
Quod fuit Altanti Tyrinthius, Æsone nato
     Typhis, es Henrico belliger Anna tuo.

11. AD CATHARINAM REGINAM FRANCORVM.

O Felix vteri, felix Regina mariti,
     Inculpati animi nec probitate minor.
Et cui conueniat Catharinæ nobile nomen,
     Actæ vti sit vitæ puriter indicium.
Te nostro elegit Deus æuo ex omnibus vnam,
     Vxor vt Henrici Regis honora fores.
Et pareres isti felicia pignora regno,
     Thesaurum populus quæ vocet ipse suum.
Quanta tibi tacitam titillant gaudia mentem,
     Quàm frueris dulci conscia lætitia :
Primigenam natum cum spectas indole mira
     Virtutem, & primas discere litterulas ?
Cum Ludouicum etiam nutricis ab vbere versum
     In te oculos hilari flectere fronte suos ?
Cum tibi præteneris Isabella & Claudia labris
     Argutant, balbo murmure téque vocant ?
Hos supero illæsos seruent vtrique parenti,
[p. 31]
     Et columen gentis Celtidos esse velint.
His vt fulturis stent aurea lilia longùm,
     Trans Gangem his ducibus Gallus & arma ferat?
Hoc dabitur, vatem sua ni præsagia fallant :
     Clara imitabuntur factáque patris, aui.

12. NÆNIA DE HIL<ARII> BELLAII SATRAPÆ REGII OBITV, AD IANVM BELLAIVM CARDINALEM EIVS FRATREM.

BEllai Antistes quam Sequana permeat vrbis,
     Omnis & agnoscit Gallia Metropolim :
Bellai roseo caput insignite galero,
     Qui propè mystarum summus habetur honor :
Rapto fratre tibi, natu qui maximus esset,
     Dimidium sentis nónne abiisse tui ?
Francica quem quantumque virum Respublica perdit ?
     Taurini regio quo spoliata duce est ?
Eius ob interitum paßim gens omnis ab ortu
     Solis, ad occasum Græca Latina gemit.
Mirius addam aliquid, nemo tam barbarus vsquam est,
     Cui tantum auditu cognitus ille foret :
Fata eius qui non ferat immatura dolenter,
     Excipias vnum si tamen Austriadem.
Hunc fratris nam morte tui exultasse loquuntur,
     Augendi imperij spémque nouasse sui.
Re vera fuerat votis contrarius vnus
     Cæsaris, Alpino quà Padus amne fluit.
Taurinæ quoniam gentis dux Langius, omnes
[p. 32]
     Elusitque artes eius, & insidias.
Exploratores variis regionibus illi
     Muneribus magnis quos cumulabat, erant.
Nec subtile inuentum hostis, consulta nec vlla
     Detegeret quæ non Langia sedulitas.
Cœpta catus Cæsar quæ valde arcana putabat,
     Cura huius Francum non latuere Ducem.
Taurinam quoties seruauit prouidus vrbem
     Cæsarianorum fraude nocente nihil ?
Præfecti quoties deprensus proditor astu
     Peruigilis, media supplicium vrbe luit ?
Milite præsidij subito bacchante tumultu
     Mox aderat, meritis vincula vt iniiceret.
Custodes vrbis sæpe improuisus adibat,
     Hostis ne sineret fraudibus esse locum.
Hac virtute viri Cæsar cum cerneret ansas
     Augendi demptas esse sibi imperij :
Indignabatur, fortaßis & oderat illum,
     Quem voto obiectum crederet esse suo.
A Ducis officio nunquam hic tamen abfuit æqui,
     Nec quicquam Austriades quod reprehendat habet.
Quin puto, si quid inest humani, si quid honesti
     Austriadæ, fatis indoluisse viri.
Magnus Alexander cæsum simul atque Dareium
     Cognati audiuit proditione sui :
Protinus accelerat, sepeliri mandat & hostem,
     Regali & tumulo iusta superba facit.
Nec contentus eo, Bessum mox Marte subactum
[p. 33]
     Vltor in erectam sustulit inde crucem.
Antigonus Pyrrhi sectum caput horruit olim;
     Culpauit nati sæuitiámque sui :
Quòd ducis eximij casu gauderet acerbo,
     Ferret honirificas nec pius inferias.
Annibal, exemplar Pœnæ feritatis, & illa
     Dux alioqui ingens fœdus vbique nota :
Marcellum insidiis ad Nolæ mœnia cæsum
     Funerei solito donat honore rogi.
Vt caput in Pharia Pompeij Iulius Aula
     Aspexit, lachrymæ mœsta per ora cadunt.
Credibile est etiam, marmor nisi pectore gestet,
     Sit Libycæ Austriades ni genitura leæ :
Si commendet eum clementia propria Regum,
     Qua virtute ingens fertur, & esse pius :
Ipsum morte tua gemuisse, ô maxime Langi,
     Orasse & requiem supplice voce tibi.
Auditis ne Deæ surda quid conquerar aure ?
     Auersæ lachrymas despicitis ne meas ?
Vos quoque nimirum nimis hæc incommoda tangunt,
     Langius ex vestris vatibus vnus erat.
Vnus erat, choreæque loco vel principe dignus;
     Scribendi, vt scitis, doctus vtrunque genus.
Res complexus enim Francas sermone pedestri,
     Francisci longam Regis & historiam est.
Et præsens quicquid bellorum sustinet ætas,
     Eloquio Crispi proximus atque Titi.
Sæpe etiam cecinit blanda testudine carmen,
[p. 34]
     A curis quandocunque solutus erat.
Floribus ornabant vernis quæcunque canebat,
     Complebant & apes nectare diues opus.
Illius in labris lepor & suadela sedebant,
     Verba loquebatur præcipitata licet :
Esset nonnumquam balbo perplexus & ore,
     Gratia at in verbis multa volubilibus.
Historicus, vates, orator & arduus idem,
     (Quod monstrum in Galla nobilitate propè est)
Iure merebatur dici cognomone phœnix,
     Elogio raro conueniente duci.
Dedita nanque armis reliquas nihili æstimat arteis,
     Imò etiam ridet Gallica nobilitas.
Phœbæos thyasos odit cane peius, & angue,
     Hac sua & imminui stemmata dote putat.
Pauci iudicio nati meliore, coluntur
     Doctrina, sacris se sociántque choris,
Francisci hortatu Regis, quo præside, Diuæ
     Vestrum iterum Franco floret in orbe decus.
Eminuit sed enim præstans hos Langius inter,
     Auricomus Titan inter vt astra micat.
Nec minus idcirco patriis fulgebat in armis,
     Pectore Nelides, Æacidésque manu.
Primus in arma ruens vbi res deposceret ipsa,
     Disiicere hostiles doctus & ense globos.
Idem etiam officiis hominum genus omne colebat,
     Æra dabat plena munificúsque manu.
Præcipuè quos armis excellere norat,
[p. 35]
     Si Sophia, quáuis arte vel ingenua.
De vobis Nymphæ quererer, quòd mortuus esset,
     Vestra ope qui semper viuere dignus erat,
Perpetuæ donis necnon florere iuuentæ,
     Ceu quondam pulcher Cypride dante Phaon :
Orphea Tartareas video sed adisse tenebras,
     Huic quanuis esset Calliopæa parens.
Communísque Linum fati sensisse dolorem,
     Illi etiam quanuis esset Apollo pater.
Magnorum natos cum constet obisse Deorum,
     Vos decet inuidia hac exonerare, Deæ.
At facite vt meritæ bona per præconia laudis
     Nomen, & extincti fama perennis eat.
Hoc siquidem dignis solæ donare potestis,
     Quos memor eloquium, chartáque laudat anus.
Sed virtutum habita Langij ratione, quis vnquam
     Dignior æternæ vocis honore fuit ?
Me finxisse nihil, Bellai Iane, fidelis
      Gallia testis erit, testis & Italia.
Quæque Tago aurifero tellus Hispana superbit,
      Et quam præcipiti Rhenus inundat aqua.
Addo & olorigero Thamesis quà defluit amne,
     Inque Caledonium labitur Oceanum.
Has terras adiit frater tuus impiger omnes,
     Dum mandata cupit Regis obire sui.
Quæ tellus tamen huic viuo fuit antè nouerca,
     Huncque exercuerat mille inimica modis :
Nunc anima cæli in sedem felice recepta,
[p. 36]
     Defuncto requiem præbet amica parens.

13. ILLVSTRISS<IMO> PRINCIPI CARDINALIQUE AMPLIẞ<IMO> CAROLO LOTHARINGO.

PErstringunt oculos obiecti vt lumina Solis,
     Auricomis necnon obtenebrant radijs :
Maiestate tua sic, illustrißime Princeps,
     Attoniti sensus obstupere mei.
Cum mihi in Henrici admisso conclauia Regis
     Obuius, hosce refers comiter ore sonos.
Vnde venis Macrine, & adis cur rarius Aulam,
     Præsentem quæ te non inimica videt ?
Quæ mihi misisti gratißima scripta fuere,
     Quippe fauens condas carmina si qua lego.
Nil facis ipse noui, & non vlla poemata tornas ?
     In nostras veniant vt voliienda manus ?
Quicquid opis Macrine meæ est, spe concipe certa,
     Nulla à me frustrà munera nanque petes.
His dictis erecti animi, furor entheus ima
     Protinus afflauit pectora voce tua.
Voce tua, quæ tunc visa est mihi Apollinis instar,
     Numine cum vates concitat ille suos.
Proin tibi polliceor posthac, Patrone, futurum,
     Accipias vt ab hac carmina sæpe lyra.
Addictúmque tibi videas seruire poetam
     Ducentem in laudes plectra canora tuas.
Quàm rerum pateat iam sentio lata tuarum
     Area, quàm nostris campus apertus equis.
Sed superanda via, vrgendi calcaribus armi,
     Consus inexperto dum faueas equiti.

14. AD IAC<OCVM> BONGIVM LIBELL<VS> SVPPL<EX> APVD REGINAM MAGISTRVM.

QVas tibi agam grates, Vatum doctißime Bongi,
     Gallica si condas, siue Latina magis ?
Græcula seu potius lectis epigrammata verbis,
     Sidonio quibus es non minor Antipatro ?
Experior fido melius nihil esse sodale,
     Qualis es, atque illo quem mihi iunxit amor.
Immeritum benefacta in me quot quantáque confers ?
     Me quàm multiiugis obruis officijs ?
Næ si Pactolus, si Lydius Hermus inauret,
     Si Crœsi superem, sique Alyattis opes :
Non valeam condigna rependere, parque referre,
     Semper & inueniar debitor esse tuus.
At precor vt peragas quod cœptum insigniter abs te est,
     Ne foueam & facias gaudia vana sinu.
Patrono superest vt vellas sæpius aurem,
     Imponas meritis & Colophona tuis.
Id tecum Ianus pariter curabit Oliua,
     Vnà isti collum subiiciétque iugo.
A Mecœnate est facilè impetrare volente,
     Dum fiat monitis vestrum vtriusque memor.
Et faciat quæ iam propensa mente spopondit,
     Pollicitis constans suetus in esse suis.
Hærebis mihi visceribus tunc, atque medullis,
     Te geminis oculis prorsus & anteferam,
Dictáque conuinces Ascræi falsa poetæ,
     Liuorem in figulum qui figuli esse docet.

15. AD HENRICVM REGEM.

QValis Alexander Babylona intrasse superbam
     Concussa legitur Persidis imperio :
Qualis inaurato visit Capitolia curru
     Et niueis olim Scipio vectus equis :
Qualis & Angustus lagæam Octauius vrbem,
     Serpente icta iacens cum Cleopatra foret :
Intrasti tali nuper tua mœnia pompa,
     Sequana quæ bifido lenior amne secat.
Hoc tamen inter te & ductores discrepat illos,
     Regna quòd haud vlla cæde cruenta tenes.
Illis per strages, & funera mœsta cadentum,
     Sanguinea necnon gloria parta manu est.
At quantò melior pax tristi candida bello,
     Ante illos tanto dignus es ire Duces.
Iam natis, Henrice, & amata coniuge felix,
     Edidit en geminos quæ tibi fœta mares.
Quæ geminas etiam forma præstante puellas,
     Hærede hinc Valesij ne domus orba ruat.
Numen habes ipsum iusta argumenta colendi,
     Tot capis effusa munera cuius ope.

16. AD ILLVSTRISS<IMVM> MAGISTRVM EQVITVM ANNAM MOMMORANTIVM. [p. 39]

NOstri, quando aberas, sunt paßi incommoda multa,
     Et rapuit Francas hostis inultus opes.
Iam tua restituat præsentia, maxime ductor,
     Te procul amissum quicquid agente fuit.
Quanta sit experti bello ducis exere virtus,
     Magni, qui populos, inter & esse, regant.
Ardua promittit de te sibi Gallia tota,
     Spes patriæ foueas ô precor, Anna, tuæ.
Pro te polliceor, speratis plura repones,
     Iam tua strenuitas pignora multa dedit.
Dum rapidis Rhodanus, latis Padus influet vndis
     In mare, erit famæ testis vterque tuæ.

17. AD ILLUSTRISS<IMVM> PRINCIPEM CARDINALEM GVYSIVM.

REgia nobilitas, Virtus, & gratia linguæ,
     Floricomans quantæ est cunque inuenta capax :
Sedem in te vnanimes sibi delegere cupitam
     Carle Lotharingæ gloria rara domus.
Vtque nihil desit, quin omni ex parte beatus,
     Perfectus numeris quin habeare tuis :
Corporis ipsius filum, & procera figura,
     Immensæ te & opes, & sacer ornat honor.
O iuuenem (modo enim quinta est tibi Olympias acta)
     Vix dare cui poßint secula nostra parem ?

18. AD P<AVLVM> CASTELLANVM PONTIF<ICEM> MATISCONVM.

OPtime Pontificum, triplicis doctißime linguæ,
     Quique Matiscônum pastor ouile regis :
Verborum anne tuorum est si intercepta securis
     Regnator Franci maximus ille soli :
Aurea lingua tua hæc, veluti sit muta, silebit ?
     Vena exundantis nec fluet eloquij ?
Ah ne ferre velis in publica commoda natam
     Vt vocem torpor segnitiésque premat.
Henricum Regem monitis ast instrue blandis,
     Et face vt Aonidum sacra benignus amet.
Crede mihi, meriti celebrabunt huius honorem
     Quæ Parnassum habitant atque Helicona Deæ.
Indictum arguti nec te patientur olores,
     Sequanicæ ad ripas qui spatiantur aquæ.

19. MICH<ÆLI> HOSPITALIO SENATORI PARISIENSI.

PYthagoræ doctrina monet nos sæpe renasci,
     In diuersa animas corpora & ire vagas.
Id si credibile est, sophiæ neque fabula priscæ
     Irrita fallaci decipit historia :
Qui fuit antè animus Flacci, nunc corporis hospes
     Non abs re dici sit potis esse tui.
Sermones per humum repentes (inquit vt ille)
     Nam quoties scribis, Pythagoræa probas.
Sicque repræsentas Flaccúmque imitaris ad vnguem,
[p. 41]
     Hoc vt Flacci animus viuat in hospitio.
Descriptis loquor, es quoniam non cætera Flaccus,
     Nec de Epicuræa porcus obesus hara.
Sed pius, & Christi syncerum dogma professus,
     Quo sine vitalis vita nec esse potest.
At lepor eloquij, Venus & Venusina, Michael,
     Iudice me, calamo est ecce renata tuo.

20. IOACH<IMO> AGATHIO FAVINÆO, CŒNOBIARCHÆ.

SIt nisi compertum quanto deuinctus amore
     Sim tibi, quàm soleas rebus adesse meis :
Non quidem te Agathi iugi exercere labore,
     Tantum onus hisque humeris imposuisse velim.
Atqui cum alter ego fidus dicatur amicus
     Esse, ferè quo nil suauius esse potest :
Non secus ac si sim præsens, vbicunque locorum es
     Esse mihi videor, spe neque decipior.
Hoc est cur eadem tibi sæpe iniungo molestus,
     Quæ mihi præsenti perficienda forent.

21. GOTH. LOPINIO AMBASIANO.

ÆStibus his Iuli, sese quibus arida tellus
     Findit, & Icarius perfurit igne canis :
Qua Gothofrede domo, quibus aut defenderis vmbris ?
     Aut quæ te riuis frigerat vnda suis ?
Vt rapidum poßis hunc delinire calorem,
[p. 42]
     Morborum occultas & releuare vias ?
Nam quo te affectu, quo te complector amore,
     (Sic decet, ingratus fortè nisi esse velim)
Formido ne te iuuenem mala fratribus addant
     Fata, nec incolumem longius esse sinant.
Illis sufficiat fratres rapuisse, nec vltra
     In te, qui superas, tela cruenta parent.
Ablatum sed quod venturi est fratribus æui,
     Id tibi cum multo fœnore restituant.

22. DE GILLERMO DVMANIO.

DVmanius noster Musis tam deditus olim,
     Prona Medusæo mersus & ora lacu :
Nunc enses, & equos, & martia spicula tractat,
     Nec latere abscedit bellipotentis heri.
Quin etiam blandis assuetas cantibus aures
     Terribili tonitru machina ahena ferit.
Quid rerum posthac fieri non posse putemus,
     Cum studia abiiciat Musica Dumanius ?
Iam se gryphes equis iungant, damæque Moloßis,
     Contiguos metuat tuta nec agna lupos.
Auri ô sacra fames, & habendi insana libido,
     Quàm clara interdum subruis ingenia ?

23. AD GILLERMVM BVCCETELLVM SAẞII DOMINVM.

BVccetelle, tuum nisi tibia læsa Macrinum
     Impediat, mœstum detineátque domi :
Regali tibi nunc degat vicinus in Aula,
[p. 43]
     Assecla sit mensæ continuusque tuæ.
Et tecum flores Musarum excerpat amœnos,
     Atque poetarum scripta diserta legat.
Fata vetant, morbúsque grauis qui deprimit ægrum,
     A vestro & miserum cogit abesse grege.
Interea tamen illius memor esse memento,
     Atque optare, breui fiat vt incolumis.
Sic tu, vxor, nati longum valeatis, & Alba
     Spina tuus videat non nisi læta gener.

24. AD HENRICVM REGEM.

EST Solis rapido feruore notabilis annus,
     Quo succeßisti, Rex generose, patri.
Quid causæ esse putem ? nisi si Titania Lampas
     Se tibi auet radijs insinuare nouis ?
Atque explere suum flammis fulgentibus orbem,
    Mensuram imperij signet vt illa tui ?

25. IANO BELLAIO CARD<INALI> AMPLISS<IMO>.

DVM properas Regis iussu contendere Romam,
     Clauigeríque sacrum limen adire senis :
Heu quàm pene tuo Macrino stamina rupit
     Net quæ lanifico pollice fata soror ?
Essent fessa graui quanuis mea lumina morbo,
     Quærebant vultus attamen illa tuos.
Arida inhærebat quanuis hæc lingua palato,
     Bellaij mihi erat nomen in ore tamen.
Gratia sit superis, qui me eripuere periclo,
[p. 44]
     Quas tibi, vt aspiciam, vaticinamur opes.
Sospite me sospes triplici cingêre tyara,
     Paulus & Indigetes tertius inter aget.

26. AD EVDONEM COLLIGNIVM CARD<INALEM> AMPLIẞ<IMVM>.

NE torpere, Eudo, pigro me rere veterno,
     Vestra quod absentem dictitet Aula diu.
Noctes atque dies nam quà me cogito poßim
     Tollere humo, & ferri docta per ora virûm.
Pieriis ideo iuuat impallescere chartis,
     Pindaricæ numeris dedere méque lyræ.
Inueniere quibus tu crebrò, & auunculus ille
     In Francos qui equites iura magister habet.
Rege sub Henrico patriæ qui publica curat
     Commoda, & hostiles deprimit arte minas.
Nempe meos donec vegetabit spiritus artus,
     Eudo, illum extollam carmine téque meo.
Laudibus & meritis Salmonij pagina iunget
     Vos, nexu sanguis quos propiore ligat.

27. PHILIPPO COSSEIO EPISCOPO CONSTANTIEN<SI> ELEÆMONI.

TItyron è syluis Mecœnas duxit ad vrbem,
     Augusto notum primus & esse dedit.
Illius meriti fuit haud ingloria merces,
[p. 45]
     Et Mecœnatem postera secla canunt.
Nam quia Virgilio fauit, sacrósque poetas
     Iuuit, adhuc hodie est multus in ore virûm.
Tu quoque qui Regis dispensas munera, Cossei,
     Diuisa nutris & stipe vulgus egens :
Adsistit cum Rex diuinis cernuus aris,
     Alternas iuxtim fundis & ore preces :
Commendare pios illi ne sperne poetas,
     Ingenua & claros quotquot in arte vides.
Quis melius faciet quàm lingua insignis vtrâque,
     Omnigena mystes & celeber Sophia ?
Iam tibi molitur condignos fama triumphos,
     Spargere auet toto nomen & orbe tuum.
Iam Mecœnatis titulis præferre laborat,
     Duxerit etsi atauis Regibus ille genus.

28. AD REMIGIVM RVFVM CANONICVM TVRONENSEM.

SIC superes seros longæui Nestoris annos,
     Incolumis membris, viuidus ingenio.
Ingenuas discat sic Carbo Antonius artes,
     Ex chara tibi qui, Rufe, sorore nepos.
Desine de misera posthac me obtundere mula,
     Compositos nescit quæ glomerare gradus.
Terreri leuibus solita est quæ sæpius vmbris,
     Raucisono strepituvel properantis aquæ.
Verberat erectis quæ subdola calcibus auras,
[p. 46]
     Glabrum vterum quoties cingula dura ligat.
Hanc mulæ scabiem tanti ne feceris, oro,
     Nostra vt propterea nutet amicitia.
Irrita vt effundas in ventos verba, tuumque
     Macrinum immodicis quæstubus vsque neces.

29. AD MANTONIVM FLAMINIVM POETAM ELEGANTIẞ<IMVM>.

NON mirabilis caruere hæc tempora monstris,
     Te pariunt hominem nanque ea tergeminum.
Flaccus, Aristoteles, Cicero sunt, Marce, renati,
     Qua primum enixa est te tua luce parens.

30. DE PAVLO IOVIO HISTORICO DISERTIẞ<IMO>. IOCVS.

VItam, Paule, meam scripses, si mortuus essem,
Doctorúmque hominum me numero adiiceres.
Pace tua liceat verum mihi dicere, tanti
Historiis non est me celebrem esse tuis.

31. ILLUSTRISS<IMO> PRINCIPI CARD<INALI> GVYSIO.

ESSE aliquem Regi cum quo consultet amicum,
     Curæ & participem quem velit esse suæ :
Iam inde à temporibus solenne est, Carole, priscis,
     Cum terra Heroas Semideósque tulit.
Sic pius Æneas fidum delegit Achatem,
[p. 47]
     Patroclúmque sibi Thessalus Æcides.
Sic & Alexandro bellaci Ephæstio charus,
     Augusto Thuscis Regibus ortus eques.
Rex quoque te cunctis Henricus prætulit vnum,
     In tacito cuius condat operta sinu.
Qui cum etiam curas vltrò communicet omnes,
     Seu belli tractet seu facienda domi.
Percipiat vestrum fractis ô Marte Britannis
     Consilij fructum lætus vterque sui.

32. AD IANVM OLIVARIVM MAGNI CANCELL<ARII> PRIMOGENITVM.

IAne, tua vis de genitura scire quid aiam ?
     Protogonus qui sis, es quoque Calligonus.
Hæc tibi diuersa ratione vocabula quadrant,
     Calligonum nam sors, Protogonum ordo facit.

33. AD IAC<OBVM> HVRALTVM VIBRAIÆ DOMINVM.

NON Huralte queam grates persoluere dignas
     Tot meritis vinctus, parque referre pari.
Quod fecisse tamen nequit imbecilla facultas,
[p. 48]
     Hoc de desyderii copia sola facit?
Sume igitur pro re vir mansuetißime mentem,
     Hoc summum necnon pacto imitare Deum.
Summum imitare Deum, cuius tibi notio grata est,
     Qui, quàm dona, magis pendere vota solet.
Exiit hinc illud verbum memorabile, placat
     Thure carens falsa numina sancta mola.

34. AD FRANC<ISCVM> OLIVARIVM MAGNVM FRANCIÆ CANCELL<ARIVM>.

DIcite io, rursum florescit Palladis arbor,
     Et solita fructus fertilitate refert.
Pax cum iustitia placidæ sunt fructus Oliuæ,
     Quo fructu quidnam lætius esse potest ?
Iustitiæ regnant diuino munere Reges,
     Pace vigent vrbes, rura colonus arat.
Pacem ergo quicunque & amant, & iura verentur,
     Exultent horum conualuisse ducem.
Aduentu Francisce tuo conspeximus Aulam
     Abdere lætitiam non potuisse suam.
Amplexu Rex quin etiam testatus amorem,
     Chara reuelauit quàm sibi Oliua foret.
Et merito. regni nam vis te nititur vno,
     Restitui læso qui sua cuique iubes.
Viue precor, sic iustitia & rege Celtida gentem,
     Henrico vt renoues aurea secla tuo.

35. AD IANVM OLIVARIVM MAGNI FRANCIÆ CANCELL. FILIVM.

ÆTate hac decimum modo quæ vix attigit annum
     Ingenij iam spes maxima Iane tui est.
Te siquidem sacris vltrò indulgere Camœnis,
[p. 49]
     Linguarúmque coli cognitione iuuat.
Mirifica quin & etiam præditus indole doctos
     Vnicè amas, blandóque obuius ore rogas,
Quid veniantque nouique quid Africa portet, vt aiunt,
     Te fautore egeant patrem apud anne tuum.
Esse voluptati quoniam succerrere dignis,
     Et recreare tua quos potes, inquis, ope.
Hunc morem puero tam comem, támque benignum
     Esse tibi locuples nempe ego testis ero.
Vtpote quem patri non commendare frequenter
     Es veritus, quoties res ita nostra tulit.
Huc adiunge tuus tibi quòd Sanellius istis
     Charior est oculis, te redamánsque docet.
Virtutum proin posco Deum incrementa tuarum,
     Vtque in maius eas sospite patre vehat.

36. AD ADRIANVM DRVSVM GENERVM SVVM.

HVius spero equidem fore vt editione libelli,
     Intendas animum Druse Adriane tuum.
Instar quippe patris cùm sim tibi, tu mihi nati,
     Sit festa & tecum iuncta Susanna face :
Maxima quæ natu, & natorum prima meorum
     Hæret mi penitis intima visceribus :
Non poteris nostras ita non curare Camœnas,
     Fœtura ingenij sint velut ipsa tui.
Sponte sua sed equo currenti si addere calcar
     Profuit, oro rei huic Druse Adriane vaca.

37. AD MARGARITAM VALESIAM HENRICI REGIS SOROREM VNICAM. [p. 50]

VOluimus aßiduè numeris quibus, aurea Nympha,
     Lucida tollamus nomen ad astra tuum.
Sed Reginarum minimè præconia debent
     Plebeiis vates trita referre modis.
Dum tantum agresti Maro ludere norat auena,
     Duntaxat pecudes, pascua carmen erant.
Ast vbi præclaris est redditus artibus ingens,
     Detonuit ingenij nisi sit mens conscia nobis,
Debilis ingenij nisi sit mens conscia nobis,

     De te aliquod magnum condere tentet opus.
Indicat at satius de maiestate silere
     Nympha tua, quàm nec digna, nec apta loqui.

38. AD PIVM LECTOREM.

SVnt scriptorum aliqui metuentes vocibus vti
     Vsurpare solet quas pia relligio.
Tritæ quæque sacra cum res diuina fit æde,
     Ad verum & quoties soluimus ora Deum.
Oblectat teneras istorum an suauius aures
     Iuppiter, & tripodes, Orgia, & Eumenides :
Quàm Maria, et Christus, baptisma, Ecclesia, et hymnus
     Quæ nostris soliti sæpe iterare modis ?
Ista superstitio sanctis à vatibus absit,
     Quos renouauit aqua purificante fides.
Quantum ad me, vt non hæc præpostera opinio mentem
     Infatuet, supplex te rogo Christe, meam.

39. ΙΑΚΩΒΟΥ ΓΟΥΠΥΛΟΥ ΕΙΣ ΖΑΛΜΩΝΙΟΝ ΜΑΚΡΙΝΟΝ ΤΟΝ ΠΕΡΙΦΑΝΕΣΤΑΤΟΝ ΠΟΙΗΤΗΝ. [p. 51]

Μῦθος ἁμαρτοεπὴς πολυΐδριος εἶπεν Ὁμήρου
     Αἰγιόχοιο κόρας τὰς Ἑλικωνίαδας.
Μακρῖνος δ’ οὐχ ἧττον ἑῆς μελιηδέος αὐδῆς
     Λαμπρὸς νῦν μολπήν, δείκνυσ’ ἐπισταμένως
Μνημοσύνης πάρεδρον καθαρὸν γένος ἔμμην’ ἀκραιφνεῖ,
     Πᾶν ἰθυνούσις μαρμαρυγῇ τριάδος.
Ἧπαρ φαιδρυνθεὶς μυστήρια ᾖσ’ ὁ θεουδής,
     Τῆς θεορημοσύνης, ἄσπασι νητρεκέσι.

40. LATINE SIC.

MEndax apprimè doctio Ilias inquit Homeri
     Natas esse Iouis magni Heliconiadas.
Macrinus sed enim clarus quoque carmine, monstrat
     Purum Mnemosynes axis in arce genus
Æternæ Triados splendori aßistere puro,
     Sydera torquenti proximum & esse Deo.
A quo illustratus sophiæ mysteria sacræ
     Versibus excultis veriloquísque canit.

41. MICH<ÆLIS> HOSPITALII SENATORIS EPISTOLA, AD ILLVSTRIẞ<IMVM> PRINC<IPEM> ANNAM ESTENSEM, DVCIS FERRARIÆ FILIAM. [p. 52]

ACcepi dubiis primum rumoribus, ægram
Decubuisse toro paucis te, Virgo, diebus.
Post eadem narrauit Ecrenaius minor : is qui
Cœnanti panes & pocula rara ministrat.
Quem tu lectita digitum discedere nunquam,
Officióque alios dicebas vincere. Sed tum
Is mihi narrauit, cum planè febris abisset.
Quæ si venturi fuerat prænuncia partus,
Nemo vicem doleat matris quandoque futuræ.
Næ tu quicquid erat morbi æqua mente tulisti.
Quanquam prodiderint citius te pondera ventris,
Quàm tua virgineo vox interclusa pudore.
O, si stirpe tua festiuus nascitur infans,
Qui latè patriis virtutibus impleat orbem :
O, qui tum risus, & quæ communia vobis
Gaudia : qui risus maternis atque paternis
Vnde genus duxistis, auis auiísque duabus ?
Quæ tamen immodica verear ne fortè laborent
Lætitia. quid enim contingat lætius ipsis ?
Quídue rogent potius cælestia numina ? verùm hæc
Fata gubernabunt : tu perge placere marito,
Quod bellè facis, amißásque resumere vires.
Et si fortè vacat, cum vel regalibus ille
Officiis distractus abest, & publica curat,
[p. 53]
Aut sublimis equo media se exercet arena,
Et modo proripuit se carcere fulminis instar,
Ac mucronata suspensum æs traiicit hasta :
Aut equitis valido thoracem verberat ictu :
Lignea dißiliunt magno fragmenta fragore :
Ni sit hebes ferrum, pulmonibus hæreat imis :
Aut strictas acies medio concurrere campo,
Et miscere docet collatis prælia signis.
Interea tu virginibus secede relictis
In secreta domus penetralia, ne quis honestis
Officiat studiis interpellator iniquus.
Et libros tractare, libros versare memento.
Quod mihi te medio memini promittere cursu,
Montibus Allobrogum mediis, qui vertice celso
Terrebant comites patria simul vrbe secutas.
Quàm tum quàm veriti sumus, vt te, virgo, recentem
Pinguibus Italiæ cultis fastidia nostri
Præciperent agri. qualíque ea prima fuisset
Visa loci species, reliquam sic esse putares.
Sed postquam Rhodani superata fluminis vnda,
Incipiunt vbi paulatim mitescere colles,
Pinguia felicis deuenimus æquora campi,
Sperasti melius, melius sperauimus ipsi,
Te non inuitam nostris appellere terris.
Scis ea quæ sunt mense Decembri deinde secuta.
Quæ potuere breui charos abolere parentes :
Et desiderium patriæ permittere ventis.
[p. 54]
Nunc vbi vir tuus est tibi patria. Verum age, visa
Est qualis Regina tibi, cui Gallia matrem,
(Hoc similes ambæ) patrem dedit Itala tellus.
Gallia bellipotens generosum vtrique maritum,
Regem illi, tibi progenitum de sanguine Regum.
Ecquæ visa tibi facies, qui sermo loquentis ?
Non, quæso, introitus faciles adeuntibus illam ?
Non & congressus placidi, mellitáque verba ?
Denique non tanto mulier condigna marito ?
Quæ tibi visa, decus Francorum & gloria gentis
Illa micans veluti nocturnum sidus, aluEmna
Palladis, atque nouem Musarum regia virgo
Sanguine materno Regis tibi iuncta Loisi,
Vnde genus porrò trahitis ? quid, mite puellæ
Ingenium, sedes & honesta in fronte pudoris,
Vox sedata, suauè sonans oratio, melle
Dulcior ? hæc non visa tibi, non visa referre
Immortale aliquid, nostrúmque excedere morem ?
At vos cælestes animæ, quibus integra semper
Virginitas placuit, viduóque recumbere lecto :
Ah sinite hanc, sinite hanc aliquando nubere, diuæ.
Vt pulchros similésque sui pulcherrima Reges
Producat : nimium hac, nimium iam tempore longo
Parte laboramus, nimium stat regia paucis
Francorum soboles, melius quæ repleat orbem :
Et dominos Asiæ longinquas mittat in vrbes.
Non, si dulcis amor natorum & coniugis, illam
[p. 55]
Distrahet à vobis aliquantum, non tamen imis
Visceribus penitus defixas eruat vllo
Tempore. primus honos Musis, postremus & illis
Semper erit, primíque placebunt semper amores.
     Ergo pares studiísque, parésque ætatibus ambæ,
Vobis est quoties data copia, viuitis vnà,
Et longas sermone aliquo traducitis horas
Docto, atque ex veterum diuinis fontibus hausto.
Raras illa sui dotes imitata parentis,
Cui Regum nullus doctrina præstitit vnquam.
     At tibi nec desunt exempla domestica, quæ te
Quanuis cessantem, tardámque impellere poßint.
Nam genitore tuo, cum nemo publica curet
Gnauius, imperiique sui res ipse ministret
Tam bello quàm pace, tamen sibi prouidus horas
Seponítque dicata legendis tempora libris.
Nec minor in patruo viget huius gloria laudis,
Sed tantum hos meminisse potes. nam vtrumque remouit
Conspectu fortuna tuo, ne cernere posses.
Summi sitque alium, tua ne vestigia tardet,
Purpureæ magnum cui regia vestis honorem
Roma dedit, dedit ad laudem quod & amplius esset,
Cognomen sapientis in ipso flore iuuentæ.
Ille tibi primos stimulos admouit amoris
Insolitos, fratrémque suum tibi fœdere iunxit
Perpetuo, fratrem auditæ virtutis amantem.
Pro quo iucunda nunc consuetudine vitæ
[p. 56]
Vsque tua fruitur, tuque illius. hæc tibi nata
Sunt exempla domi, vel post adscita maritæ.
     Sed poteris tibi commodius proponere nullum,
Quam tibi te. si præteritos reminisceris annos,
Atque exantlatum puerili ætate laborem.
Quem sit turpe nimis tibi nunc melioribus annis
Proiicere, atque aliò quouis traducere mentem :
Pigritiæque notam populo culpante subire.
Nam frustrà, mihi crede, torum, lectósque iugaleis,
Obsequium, vel blanditias causere mariti :
Et crebros aditus hominum, reditúsque molestos.
Quales esse solent in tanti principis Aula.
Sexcentas legimus scripsisse poemata nuptas.
Scribendísue suos libris iuuisse maritos.
Adde virum facilem quòd habes, veræ quòd amantem
Laudis : & armorum sicut bellíque potentem,
Sic minimè iis, quas non puer edidicisset, iniquum
Artibus : hæc tu illum, cum maxima viderit in te
Ornamenta, putas qua tandem mente futurum ?
Vt bona se nactum credet quibus ante carebat.
Id verò facilè, & venientum excludere turbam,
Et sua cuique rei describere tempora. quod cum
Vulgò increbruerit, nemo volet esse molestus,
Eripiet nemo tibi quas seruaueris horas.
     Ergo age, rumpe moras, alium nec differ in annum,
Dum liber curis animus vacat, ecce tumores
Ventris longa ferent teneræ fastidia matri.
[p. 57]
Nascantur pueri, subitò mutabis amores,
Mutabis studia, atque nouis exercita curis
Iamque leges animo generos, dotésque puellis
Conficies. iam doctores morúmque magistros
Conquires maribus, iam cura domestica totam
Eripiet tibi te, & redamantibus ocia Musis.
     Si libet in paruis magnorum exempla tueri,
Quæ mihi nunc matrona domi est, quo tempore primum
Ad me venit : sic fidibúsque ac voce canebat
Semper, vt omne aliud studium sordesceret illi.
Sed natis pueris Cytharas abiecit, & omne
Instrumentum artis varia ratione canendi.
Abiecit Græcæ quædam linguæque Latinæ
Principia, audaci magnóque parata labore.
Quod tibi ne eueniat prudens vitare memento.
Nanque & Reginas, & regum sanguine cretas
Tangit amor natorum ex se. quam pectore toto
Experiare vtinam paucis, ô Virgo, diebus.
Attamen vt curam teneas studiúmque librorum,
Quæ res vna potest & lucida nomen ad astra
Ferre tuum, & tristes animo depellere curas.

42. MICH<ÆLIS> HOSPITALII SENATORIS PARISIENSIS EPISTOLA, AD SALMONIVM MACRINVM POETAM GALLVM. [p. 58]

POstquam Salmoni me iussa haud mollia Regis
Exciuere domo, finésque & in oppida veni
Italiæ, Boiis fundatáque mœnia Gallis,
Non ego sum faciles expertus, vt antè, Camœnas,
Quod mihi sæpe iocans dixisti, suauis amice :
Nanque leues calamos poscenti ad ludicra quædam
Carmina (tum vacuus curis vt fortè sedebam)
Conclamant omnes simul vna voce Camœnæ.
Non hic, non hic mos Italis est vatibus, hospes,
Aurea futilibus consumere tempora nugis.
Ac leue nescio quid subitúmque, operæque minoris
Non expectaris etiam componere Musis.
Qua tu vti ratione soles, si fortè diem quem
Subtrahere officiis toto communibus anno
Est licitum, breuibus breue quod respondeat horis
Contexens opus : incœptum ne maius omittas,
Te reuocante forum iurati muneri vsu.
Arbitrio sint illa tuo, pro more locorum,
Próque tibi vestra concesso tempore lege,
Vnde nihil poßis nimirum adquirere laudis.
     Ast Italis proprium semper fuit, estque poetis
Grandia moliri, maiorúmque vltima rerum,
Et studium atque operam claris impendere factis.
Vel cythara in manibus, vel tibia semper in ore est,
[p. 59]
Queis superum laudes, & fortia facta virorum,
Aut aliquid sublime ferunt ad sydera cantu,
Quare siqua tuam titillat gloria mentem,
Siquis amor laudis reliquus tua pectora pulsat :
Ingredere hac, alia est via nulla petentibus arcem,
Musarúmque domos : hàc te contendere opertet,
Aut adytis templi, numeróque absistere vatum.
Et simul intendens digitum quæ maxima natu
Angustum monstrabat iter, plenúmque laboris,
Quod terra incipiens ima pertingere cælos
Vsque videbatur, & ducere limen Olympi.
     His monitis versare nouas in pectore curas,
Et calamos cœpi raucum damnare sonantes,
Iámque minutorum velut esset fistula vatum
Contemni : & fragilis sordescere culmus auenæ.
At cytharæ sonus atque lyræ, fidiúmque videri
Gratior : & qui suauè cauo testudinis exit.
Atque ita vel dixi, vel sum mihi dicere visus.
Pastorum calami, maiorum tibia vatum.
Pan calamos habeat, cytharam formosus Apollo.
Sic potero decus in patriam laudémque referre,
Sic capiti lauri foliis aptare coronam.
Tum mihi nocturnas adimebat Pindarus horas
De leuibus somnis, partémque ferebat Homerus,
Partem Virgilius, partem sibi Flaccus habebat.
[p. 60]
Iamque viam meditabar, & ardua scandere templa
Cælicolæ gentis : sed crura pedésque mouentem
     Iamque viam meditabar, & ardua scandere templa
Cælicolæ gentis : sed crura pedésque mouentem
Librantémque manus, ars deficit ingeniúmque,
Rarior, aut nullus scribendi carminis vsus,
Gratiáque humanis veniens pulcherrima rebus.
Quà nunc aggrediar volitare per aëra pennis,
Repere humi solitus, baculóque insistere gressum ?
Difficile est primis adsueta relinquere ab annis.
Attamen omnia sum conatus, & omnia feci.
Nec prius abieci, quàm non succederet ista.
Nunc demum incipiens proprias adgnoscere vires,
Ad veterem redeo puerili more palæstram,
Proiectásque nuces, & sparsos colligo talos.
Hoc etiam quodcunque fuit, quod solus amabas,
Et sine riuali, atque aliquid tamen esse putabas,
Cætera collimans, re tantum lippus in vna,
Amisi, nostræ solatia maxima vitæ.
Nam si aliena valent sedandis carmina curis,
Quantum posse putas, quæ nos confecimus ipsi ?
Artifici sua cuique placent : sed nulla sibi plus
Indulget, plus chara sibi est, quàm natio vatum.
Nulla suos magis amplexatur simia fœtus.
Hinc recitatorum genus illud in vrbe molestum
Conducebat eos, qui non se audire grauentur,
Dum recitant turpes facientia carmina rictus.
Verùm ad me redeo qui dum noua iungere quæro,
Amisi vetera & propria : in medióque relictus
[p. 61]
Hæsi ridiculè spatio, summotus vtrisque.
Ac mihi Cantabris, & quod persæpe Britannis
Contigit iis patria qui ad nos venere relicta,
Maternum obliti sermonem vt tempore longo,
Non tamen addiscant alienum : denique neutras
Extrema poßint ætate effingere voces.
Sed quiddam medium linguis mistúmque duabus
Conficiant : quod non interpres soluat Apollo.
Sic ego dum conor Romnas carmine vates
Exprimere : & terra gradientia tollere membra,
Altius effractis iacui turpißimus alis :
Officiúmque pedum amisi, Macrine, meorum.
Nunc veluti puer, & modò natus inutilis infans,
Incipio fari, & vestigia ponere disco.
Quod mihi præsentem si te fortuna dedisset,
Tu regeres cursum, tu fingere verba doceres,
Oblitis meliora reponens carmina nugis.
Sed quoniam multis procul à te millibus absum,
Scribe, tamen, cupidúmque loquacibus instrue chartis.
(Scis vt grata mihi tua sint longißima quæque)
Scribe nec in nostrum reditum nos reiice, néue
Sperne preces absentis, opémque rogantis amici.
Da mihi in os quædam veluti pertenuia mansa :
Pegaseúmque meis labris infunde liquorem.
Nanque potes, facilis ratio est, & certa viarum :
Seu committis in hanc rectà venientibus vrbem :
Siue magis placuit pergenti credere Romam,
[p. 62]
Bellaiíque deinde tui me sumere missu.
Roma quottidie veniunt, qui pondera quanuis
Ad nos magna ferunt, tu ne modò parce labori.
Altera scribenti procedat, & altera rursum
Pagina : dum centum deduxeris ordine versus.
Si non fortè vacat, centum tamen elige in illa,
Quæ tibi carminibus variis est condita sylua,
Sylua Venusini respirans vatis odores,
Ac magni redolens vnguenta Maronis, & eius
Quem maturum annis paupertas depulit vrbe,
Paupertas magnis semper despecta poetis.
Hoc mihi munus erit, sanctumque & amabile, magnum
Cum per se mihi munus erit, tum propter amicum,
Mandabóque meæ ventura in secula genti.
Addam, quod nostros testetur carmen amores.
Hoc dedit absenti vates Macrinus amico :
Absenti patria procul, in regione Padana.

43. AD HENRICVM REGEM. [P. 63]

QVO tu Henrice die prodisti in luminis auras,
     Regnum annis actis bis decem, & octo capis.
Vltimus à Marte est sortiti is nomina mensis,
     Incelebrem posthac ne quis abire sinat.
Tu medius fratrum, tu nominis huius es alter,
     Omen, crede mihi, nobile talis habes.
Quid quod crescentis fers idem insignia Lunæ,
     Orbem nitentis continuare suum ?
Omnia fausta cano, & signis interpretor istis,
     Esse sui vatis Dij rata dicta velint.

44. AD MARGARITAM VALESIAM VNICAM HENRICI REGIS SOROREM.

SI Deus est homini nonnunquam homo, dicier vt mos,
     Præsidio quoties est, aliúmque iuuat :
Cur vocitare Deam verear te, ô Regia Virgo,
     Ni pietas nostra id relligione vetet ?
Tu mihi quicquid adest regni, tu sceptra, Iouémque
     Concilias, Regum das oculísque frui.
Vxor cum natis dulce & mihi amabile regnum est,
     Quale tibi (saluo sortis honore) velim.
Sors tua nam Diuûm propè par natalibus, optat
     Sceptrigero vt nubas edita Rege viro.
Quin potis es teda Regem facere ipsa iugali,
     Accipias quanuis stirpe minore virum.

*

L’Epitome vitae Domini nostri Iesu Christi et les Varia item Poematia ont paru à Paris en 1549 chez Mathieu David (Matthaeus David).

Le texte est retranscrit à partir de l’imprimé conservé à la Bibliothèque nationale de France (cote YC-8325) et disponible sur la page Œuvres.

À quelques rares exceptions près, sont conservées la graphie, la ponctuation et la présentation de l’édition d’origine. Nous avons notamment remplacé les s longs (ſ) par des ronds et résolu les q; en -que ainsi que les tildes, mais pas les esperluettes (&).

Les mots en gras ont été corrigés par rapport à l’édition originale, car ils présentent manifestement des erreurs. Voici la liste de ces corrections :

afflulgens pour affulgens
Quinetiam pour Quin etiam
quinetiam pour quin etiam

*

MÉTRIQUE

Toutes les pièces de ce recueil regroupant l’Epitome vitae Iesu Christi et les Varia item Poëmatia sont composées en distiques élégiaques, à l’exception des pièces 41 et 42, qui sont en hexamètres.

%d blogueurs aiment cette page :