EPIGRAMMATUM LIBRI DUO (1548)

LES DEUX LIVRES D’ÉPIGRAMMES DE SALMON MACRIN,
LOUDUNAIS, VALET DE CHAMBRE DU ROI.
À FRANÇOIS DE MONTMORENCY, FILS AÎNÉ DU TRÈS ILLUSTRE
MAÎTRE DE CAVALERIE.

1. Ad Michaelem Ragunaeum Iuliodunensem.

          PREMIER LIVRE DES ÉPIGRAMMES

2. Ad Franciscum Mommorantium Magistri equitum filium.

3. Ad Paulum Castellanum Matisconum Pontificem.

4. Margaritae Valesiae Regis sorori unicae.

5. De primo partu Helenae Brialdae.

6. De Rege Francisco.

7. Ad Catharinam Reginam.

8. Ad Ianum Bellaium Cardinalem amplissimum.

9. Ad Henricum Regem.

10. De Iano Cardinale Lotharingo.

11. Quis verus simulacrorum usus.

12. Ad Gallum Senatorem.

13. Ad amicam de sua profectione.

14. Ad Margaritam Regis Henrici sororem.

15. Antonio Leoni Senatori.

16. Remigio Rufo.

17. In Norbanum.

18. Ad Catharinam Reginam.

19. Eudoni Collignio Cardinali Amplissimo.

20. Ad Annam Mommorantium Magistrum equitum.

21. In Avitum.

22. Ad Leonardum Laetum.

23. Ad Regulum, de Fortunae varietate.

24. Ad Pontificem quendam.

25. Carolo a Lotharingia Cardinali Guysio.

26. Ad poetas fabulis deditos.

27. Ad Caesarem.

28. Ad Franciscum Mommorantium.

29. Ad Ianum Bellaium Cardinalem Amplissimum.

30. Ad Catharinam Reginam.

31. Ad Andream Tiraquellum Senatore.

32. Ad Franciscum Regem aegrotantem.

33. Ad eundem.

34. Francisci Regis Epitaphium.

35. Ad Henricum Regem.

36. Ad Paulum Castellanum episcopum Matisconum.

37. Ad Michaelem Hospitalium Senatorem.

38. Ad Ianum Bellaium Cardinalem Amplissimum.

39. Ad Regem.

40. Ex Aulo Gellio. Eroticum.

41. De Hieronymi Aleandri dicto.

42. In Auitum.

43. Ad Henricum Regem.

44. De Tertulla.

45. Ad Ianum Bellaium Cardinalem Amplissimum.

46. Ad Margaritam Henrici Regis sororem.

47. De Aegidio Apro et Francisca Cliuia.

          SECOND LIVRE DES ÉPIGRAMMES

1. Ad Franciscum Mommorantium, illustrissimi equitum Magistri filium primogenitum.

2. Ad Pascasium Clementem.

3. Ad Henricum Regem.

4. Ad Theophilum Salmonium filium.

5. Ad Iacobum Saluium.

6. Ad Charilaum Salmonium filium.

7. Ad Cardinalem Guysium.

8. Ad Virginem Mariam in Liberalibus.

9. Ad Tristanum Portium, De duobus Fabritiis.

10. Ad Franciscum Oliuarium Franciae Cancellarium.

11. Ad Eudonem Collignium Cardinalem Amplissimum.

12. Ad Theophilum filium.

13. Ad Henricum Regem.

14. Ad Adrianum Drusum.

15. Ad Scaeuolam, de caede Alexii Rufi.

16. Ad Cardinalem Lotharingum.

17. Ad Virginem Christi Domini Matrem.

18. In Christianorum liberalibus hymnus.

19. De Henrici secundi Francorum Regis nomine.

20. Ad Annam Mommorantium equitum Magistrum.

21. Ad Petrum Castellanum Pontificem Matisconum.

22. Ad Henricum Regem. Ex Sangelasio.

23. Ad Catharinam Reginam.

24. Ad Margaritam Valesiam Henrici Regis sororem.

25. Ad Franciscum Mommorantium equitum Magistri filium.

26. Ad Ioannem Pepinum Carnutensem.

SALMONII MACRINI IVLIODVNENSIS CVBICVLARII Regij
Epigrammatum Libri duo.

Ad FRANCISCVM Mommorantium,
Illustrißimi equitum Magistri filium primogenitum.

PICTAVII,

Ex officina Marnefiorum fratrum, sub Pelicano.

M. D. XLVIII.

1. AD MICHÆLEM RAGUNÆUM IVLIODVNENSEM.

Si qua tui, Ragunæe, tenet te cura Macrini,
     Si me (vt conijcio) diligis ex animo :
Carmina chalcographus Marnefus vt imprimat ista
     Naua operam, & tersis publicet ipsa typis.
Vtque tua volitent lima emendata per ora
     Docta hominum, quos vrbs Pictauiensis alit.
Nil facere hac, Ragunæe, mihi re gratius vnquam,
     Vel si auri dederis multa talenta, potes.

SALMONII MACRINI IVLIODVNEN<SIS> CVBICVLARII REGII
EPIGRAMMATVM LIBER PRIMVS
.

2. AD FRANCISCVM MOMMORANTIVM MAGISTRI EQUITVM FILIUM.

Anna tuus genitor, rerum qui flectit habenas
     Rege sub Henrico, Gallicáque arma regit :
Doctrina ingenua reputans quencunque poliri,
     Ornari & rerum cognitione genus :
Institui natos studijs curauit honestis,
     Pieria teneros iußit & arte coli.
At tu, inter fratres vt natu maximus omnes,
     Indole sic rari maximus ingenij :
Perge agedum, patrísque tui virtutibus adde
     Hoc decus, & belli clarus, & esto domi.
En tibi de nostro fructus hos mittimus horto,
     Autumnus vitæ quos tulit ipse meæ.

3. AD P<AVLVM> CASTELLANVM MATISCONVM PONTIFICEM.

Tam siluisse diu hæc damnat sibi conscia Musa,
     Nec nomen numeris inseruisse tuum.
Nam cùm doctorum sis Castellane columna,
     Laurigero necnon dexter Apollo gregi :
Nos ingrati animi culpa quis liberet olim,
     Ni nostro aßiduè laus tua in ore sonet ?
Antè, meos iuro, mors pallida claudet Lllos,
     Cura tui ex animo sit quàm abitura meo.

4. MARGARITÆ VALESIÆ REGIS SORORI VNICÆ.

Tot cum accepta tuo referam benefacta parenti,
     Deliciæ ò patriæ Margari Nympha tuæ :
Miraris te si venerer præque omnibus vnam,
     Viuida magnanimi sis quod imago patris ?
Ipse nisi id facerem, malè gratus & immemor essem,
     Æterna dignus dedecorísque nota.
Fac non esse tamen tanto te germine cretam,
     Nec de regali progenitam esse domo :
Quæ virtus in te lucet, quæ gratia morum,
     Cælestes inter Margari habenda Deas :
Næ te posthabitis inuitet vt omnibus vnam
     Obseruare libens & colere ipse velim.

5. DE PRIMO PARTV HELENÆ BRIALDÆ.

Ianus filiolo quod sit Laurentius auctus
     Ex Helena lætor coniuge lacteola.
Illa æui sextum decimum vix attigit annum
     Libera iam primo facta puerperio.
Quid potuit geminis soceris & vtrique parentum
     Optato hoc fœtu dulcius accidere ?
Pro se quisque igitur conceptam ostendere certant
     Lætitiam, luxus regificósque parant.
Obsecrare Deum superest, ne nubilet vllis
     Ista repentinis gaudia tristitijs.
Quippe aduersa solent succedere sæpe secundis,
     Occupat extremum lætitiæque dolor.

6. DE REGE FRANCISCO.

Quot messes vixit primæuo CHRISTVS ab ortu,
     Quótque dies, tot Rex Gallica sceptra geris.
Imperij ò felix ! cuius mensura salubrem
     Vitam æquat sine qua perditus orbis erat.
Vt typus es CHRISTI rex vnctus Chrismate sancto,
     Sic eius luces ex primis imperio.
Vtque ille vmbrifero redijt rediuiuus ab Orco,
     Et cum patre Deo Regna superna tenet :
Sic te speramus cælo FRANCISCE receptum,
     Quò pariter regnes in meliore loco.

7. AD CATHARINAM REGINAM.

Et puero & pulchra fœlix Catharina puella
     Facta parens fœlix sed mage Rege viro.
Omnibus vt numeris tua dos perfecta sit olim,
     Sublimi ferias syderáque alta coma :
Quem tua casta ferunt inclusum viscera fœtum
     Hunc Deus omnipotens ò velit esse marem.
Nempe ita fundabis Franci fastigia regni,
     Déque tua metues posteritate minus.
O mulier, nostri decus admirabile secli,
     Fortunæ titulis celsior ipsa tuæ !
Tu Regina, nihil tanto turgescis honore,
     Crescit ob has comi nec tibi fastus opes.
Ardua res hæc est, omníque in principe rara,
     Rarior at quanto, tanto & amabilior.

8. AD IANVM BELLAIVM CARDINALEM AMPLIẞ<IMVM>.

Litera quæ Latia missa est mihi nuper ab vrbe
     Articulis breuiter Iane notata tuis :
Conqueritur nostram nimis obmutescere Musam
     Nec claudos solito fundere more modos.
Ad dulces potero quì mentem intendere versus,
     Nexáque Arionia verba sonare lyra :
Adsit si nullus, qui vati adspiret, Apollo,
     Iane tibi & faciat Roma molesta moram ?
Vt caligo operit terras, cùm nube latet Sol,
     Sic te absente animi vis hebet ipsa mei.

9. AD HENRICVM REGEM.

Inuida virtuti Fortuna & fortibus ausis
     Patrem Henrice tuum siuit ab hoste capi :
Tu pro captiuo datus es, sed protinus obses,
     Vincula liber abit te subeunte parens.
Despiciens Deus à sublimi talia cælo
     Inquit, te, puer, hæc præmia certa manent.
Quod videam oblatum patris pro corpore corpus
     Esse tuum, vlterius nec potuisse dari :
Defunctum ad superos simul vt reuocauero patrem
     Accipies eius regia sceptra loco.
Sceptra tuis deinceps tradenda nepotibus olim,
     Et nunquam à Valesi deripienda domo.
Dixerat, excipiunt triplices ea fata sorores,
     Æternóque Dei scita adamante notant.

10. DE IANO CARDINALE LOTHARINGO.

Affectu quanto, quo prosequereris amore
     Franciscum Regem, quando superstes erat :
Si quis adhuc dubitet, petat & certißima amoris
     Signa tui, poßint millia multa dari :
Inter quae nihil esse queat manifestius illo,
     Rege quod extincto cernere cuique licet.
Eius te coram quoties fit mentio, obortis
     Imples continuò Iane sinus lachrymis.

11. QVIS VERVS SIMVLACRORVM VSVS.

Christus, Virgo parens, Diui, de marmore poßunt
     Fingier, at non sic se statuere coli.
Nulla litabilior nam victima mente nitenti,
     Quæ mandata Dei sancta libenter obit.
Nos simulachra tamen ligno saxóque dolamus,
     Ne Diuûm obliti simus & immemores.
Hósque prece effusa cælo quæramus in alto,
     Infanteis quorum cernimus effigies.
Vt sit eas igitur stultum coluisse, scelestum
     Sic erit effreni comminuisse manu.
Qui Diuos amat, illorum spectare figuras
     Gaudeat, officium quò monitoris agant.

12. AD GALLVM SENATOREM.

Pestiferis hunc qui purgare erroribus orbem
     A niue & affectas dissociare picem :
Munus ita ò valeas implere fideliter istud,

     Sit dempto vt lolio far cereale super.
Atque Euangelij perstet doctrina, scelestas
     Catholica fraudes exuperante fide.
Quod præcor eueniet, Christus mansura sua inquit
     Verba, licet mundi fracta elementa ruant.
Tu tantum caue ne lolium dum euellere tentas,
     Incauta extirpes far quoque pingue manu.
Triticeam à vanis segetem distinguere auenis
     Agricolæ perhibent experientis opus.

13. AD AMICAM DE SUA PROFECTIONE.

En via corrupta est & grandine, & imbre recenti,
     Densatæ in cumulos officiúntque niues.
Putre lutum patitur vix cuiquam ponere gressus,
     Quanlibet & validi præpediuntur equi.
Ipse tamen dominam contendere cogor ad Aulam,
     Abruptáque viam continuare mora.
In molli interea dormis ò amica cubili,
     Priuatos habitas ínque quiete lares.
Ad me si quid erit discriminis omne redundat,
     Tu frueris blandis marcida delicijs.
Argutari igitur posthac desiste, feramus
     Si te græcari, nos onerosa sequi.

14. AD MARGARITAM REGIS HENRICI SOROR<EM>.

Regia progenies fœlicibus ædita pennis,
     Laudibus & seclum nata beare tuum.

Quàm gestire putas nostrorum pectora vatum,
     Gaudere Aonias gaudia quanta Deas :
Cum gnauam videant latijs te incumbere chartis,
     Etrarum eloquij quærere sponte decus ?
Omnia iam de te spondet sibi summa Thalia,
     Ambit Hyantæis addere téque choris.

Te parat Erinæ præponere, téque Corynnæ,
     Quas celebrare olim Græcia sueta duas.
Euenisse Iubæ Mauro monumenta loquuntur,
     Clarior vt Musis quàm ditione foret.
Hæc te digna manent præconia, Virgo, merentem,
     Et tua ad astra feret nomina multus olor.
Rege ortam vulgans tete, Regísque sororem,
     Vt parias Reges mox tibi teda dabit.

15. ANT<ONIO> LEONI SENATORI.

Litibus inuolui tetris durum omnibus, æuum
     Quicunque in placida viuere pace volunt.
Hæc sed præcïpuè Vates querimonia tangit,
     Quorum conatus otia blanda fouent.
Quo modo enim fabrè cudetur amabile carmen,
     Quáue opera fieri nobile poßit opus :
Scriptoris si mens curis agitata laboret,
     Tædia cogatur crebra vorare fori ?
Quò magis oramus, Leo, te facunde Senator,
     Iudicio nobis vt medeare tuo.
Macrinúmque velis consutæ reddere vitæ,
     Cuius lis studio sola, at iniqua nocet.

16. REMIGIO RVFO.

Frigida Macrini censes epigrammata, verùm
     Censuræ satis est cognita causa tuæ.
Sunt tibi nimirum teneræ, neque fallimur, aures,

     Verum audire quibus non ita Rufe placet.
At mutare stylum licet, & rescribere grata,
     Irascendi in nos ne qua sit ansa tibi.
Hospitium si fortè parans, admittis amicum,
     Déque tuo libeat demere more nihil :
Ex eodem ore scies calidum gelidúmque poëtas
     Posse efflare, & pix quæ fuit eße niuem.
Hactenus ista ioco, nec mens contendere tecum
     Est, quem nasutum ridiculúmque liquet.

17. IN NORBANVM.

Petum Fabricium dicis Norbane fuisse
     Circunspectum hominem, nullus it inficias.
At si propterea dicas cuncta illius acta
     Culpam extra, inuenies qui tua dicta negent.
Nam cùm diuitijs indignum te auxit opimis,
     Culpa illum multi non caruisse putant.
Ignoscunt tamen, Aruerna quòd subrutus arte
     Te, qui tectus eras, est ratus esse probum.
Et quem non huius caperet pellacia linguae.
     In nigra vertentis candida, quando libet ?

18. AD CATHARINAM REGINAM.

Maiores, Regina, inter tum numina Diuûm,
     Stemmata tum Regum prisca referre potes.
Nam Medicum genus est à Diui sanguine Cosmi,
     Vnde antiqua tui manat origo patris.
Maternum genus ad Gothofredi pertinet ortum,
     Rex Solymae quondam qui ditionis erat.
In superas producta his tu natalibus auras,
     Hinc Reges, Diuos nobilis inde vocas.
Quod fieri multo pluris Catharina decebit,
     Moribus es princeps, relligione Dea.
Inque tua Cosmum & Gothofredum est cernere vita,
     A queis nec latum degeneras digitum.
Nil igitur mirum si te regnator Olympi
     Reginam tantis gentibus esse dedit.

19. EVDONI COLLIGNIO CARDINALI AMPLIẞ<IMO>.

Eudo, patroemij cuius fultura tuetur
     Macrinum, & tenues protegit eius opes :
Vis quot scire animas opera defendis eadem ?
     Quæ sustentetur turba fauore tuo ?
Primus ego, hinc dulci cum coniuge pignora septem,
     Interea vt famulos, vt taceamus equos.
Hæc omnis nisi sis fautor mihi turba laboret,
     Tabescat misera fors & adacta fame.
Seruatæ Eudo domus titulum ne sperne, cadentem.
     Et me perge data tollere velle manu.
Mi grauior casus nanque impendêre nequibit,
     Quàm si me Regis truserit Anna domo.
Sed puto non faciet, sua nec benefacta recîdet,
     Quando opera eiusdem Regius esse feror.

20. AD ANNAM MOMMORANTIVM MAGISTRVM EQUITVM.

Quòd par barba mihi niuibus, quòd tempora canent,
     Ætatis proprium ne precor, ANNA, putes.
Præterijt nuper nam quinquagesimus annus,
     Intempestiuæ sunt capit‎íque niues.
Præcipites genuit tua longa absentia canos,
     Dum desyderio maceror ipse tui.
Tu facere ANNA potes flauescant rursus vt illi,
     Quo solitus pacto vertere tacta Midas.

21. IN AVITVM.

Cum sit Auite tibi iam sexagesimus annus,
     Deturpet glabrum caluitiésque caput :
In dominam tamen affectas sustulier Aulam,
     Nec Regi aßiduum non comitem esse vago.
Hercle quid ipse velis intelligo. dispudet instar
     Vaccæ in priuata fata subire casa.
Atque efflare animam prope deuia confraga mauis,
     Et tua fortuito cespite membra tegi.
Viuere contentus modico qui quibit, ab ista
     Semper erit prudens ambitione procul.
Hæc & si deceat iuuenem tentare, decebit
     Æuo non eădem frigidiore senem.
Disce quid expediat, tum talia vota videbis
     Quàm lucrosa, tibi perniciosa magis.

22. AD LEONARDVM LÆTVM.

Cur te coniugium natæ Leonarde fatigat,
     Sesquiannum vixdum cui numerare potes ?
Quid, tibi si ante focum tot pignora adulta sederent,
     Quot nostræ ante focum cerno sedere domi ?
Ante, præcor, tempus noli miser esse, Deúmque
     Expecta, & quicquid prouidus ille volet.
Quam dare cerdoni nuptam fortasse parasti,
     Reginam quid si iusserit esse Deus ?
Diuinæ maiora vides miracula dextræ,
     Cuius ope è vili stercore surgit inops.
Vt cum diuitibus tetrarchis collocet illum
     In nuda iacuit qui miserandus humo.

23. AD REGVLVM, DE FORTUNÆ VARIETATE.

Dum sequitur pecudes, armentáque bucera pascit,
     Rex Hebræorum est vnctus Iëßiades.
Constantini Helenam fertur genuisse Britannus
     Qui casu Chlori Cæsaris hospes erat.
At Dionysius est ludi de Rege magister,
     Et Persæ nati penè obiere fame.
His Fortuna parens, his est quandoque nouerca,
     Ludos hos ludit, Regule, cæca dea.

24. AD PONTIFICEM QVENDAM.

Tondere vt pecudes, & non deglubere pastor
     Debuit, officij est si modo rite memor :
Sic titulo Antistes gaudens probitatis & æqui,
     Debet subiectos exonerare sibi.
Nam si fortè oneri est ferus, indulgétque rapinæ,
     Pastoris fertur trux lupus esse loco.
Eheu quanta manent miseras incommoda caulas,
     Præficitur trepido cùm lupus ipse gregi.

25. CAROLO À LOTHARINGIA CARDIN<ALI> GUYSIO.

Cura Ducum fuerant olim regúmque poëtæ,
     Peligno vati si modo habenda fides.
Tu duce patre satus, prognatus sanguine Regum,
     Parthenope quorum sub ditione fuit :
Diligis & vates, & delectaris eorum
     Carminibus, dum sint Carole digna legi.
Doctus enim apprime, studiísque excultus honestis

     Hac veluti requie pectora fessa leuas.
Instaurásque animum fomentis talibus ægrum,
     Regni ob res quando tædia nata graues.
Nimirum, paßim quod dici exaudio, verum est,
     Carmen amat, quisquis carmine digna facit.

26. AD POETAS FABVLIS DEDITOS.

Laurigeri vates quid inania fingere cordi est,
     Et nugis biblos perdere Niliacas ?
Suspicite in duro pendentem stipite CHRISTVM
     Nostra vltro propter crimina, fata pati.
Voluere si tantos studeat mens vestra dolores,
     Illos si calamus vester & exprimere :
Præmia non hederæ Bacchi, non laurea Phœbi
     Sint vobis, vitæ at gaudia perpetuæ.

27. AD CÆSAREM.

Qui fit vt exultes bellis, orbísque tumultu,
     Nocte diéque fremas ? irrequietus agas ?
Nam bona pars Regum quos gloria tollit ad axem
     Sæua laceßiti non nisi bella gerunt.
Cum licet & pacem præponunt tristibus armis,
     Testati placida malle quiete frui.
Hoc vitæ genus à piceo non discrepat Orco,
     Est vbi pax nunquam, bella perenne tonant.
In pacis iuuat authorem quid credere CHRISTVM
     Si bella & cædes paci inimicus aues ?

28. AD FRANCISCVM MOMMORANTIVM.

Murus in aduersos, genitor tuus, æneus hostes
     Anna sagax, patriæ firmus & vmbo suæ :
Strenuitate facit, prouisu & diuite rerum,
     Ne quis Francigenas audeat aggredier.
Non desint quanuis inimici & Flandrus & Anglus,
     Tot bona qui nostris regibus inuideant.
Sed propugnator patriæ dum cernitur Anna,
     Ardor hebet Martis, fracti animi hísque cadunt.
Agrippa Augusto sub Cæsare talis in armis
     Contudit hostiles victor vbique minas.

29. AD IANVM BELLAIVM CARD<INALEM> AMPLIẞ<IMVM>.

Mißi Romulea cursores nuper ab vrbe
     Sollicitum ante mihi terruerant animum.
Quippe timebamus ne fortibus inuida Cloto.
     Rupisset vitæ fila repente tuæ.
Augustini at enim postquam sunt fata Triuultij
     Intellecta mihi, mens renouata redit.
Nam foret is quanuis longo dignißimus æuo,
     Nil præ Bellaio mors tamen illa meo.
Qui mihi visceribus sic est affixus in imis,

     Vt nisi non poßit me moriente mori.

30. AD CATHARINAM REGINAM.

Sic, Regina, toga florentem & Marte maritum
     In patriæ videas publica lucra suæ :
Sic tibi paulatim crescant Franciscus, Elisa
     Sísque ferax sexus prole vtriusque parens :
Et Valesi longos domus extendatur in annos
     Tradita pérque manus Gallica sceptra gerat :
Macrini memor esto tui, qui debilis æuo,
     Iam niuea aspersus caniciéque caput :
Admitti rogat in prælustrem Principis Aulam,
     Esse & ei quod erat per tria lustra patri.
Non iniusta quidem, non inuidiosa precamur,
     Si petimus solito posse manere loco.

31. AD ANDREAM TIRAQUELLVM SENATOREM.

Tu non contentus Macrinum admittere mensæ
     Pasci lautitijs & Tiraquelle tuæ :
Insuper hospitio inuitas comißimus, atque
     Tecta offers, quoties tecum habitare velim.
Moribus his fortuna vtinam respondeat æqua,
     Huícque pares animo iusta rependat opes.
Iam tibi paruerit quaquà patet orbis, Eoum
     A Gaditano littore ad Oceanum.

Vt certè ingenij præcedis acumine multos,
     Et rerum mira cognitione premis :
Sic habet æquandum tibi magna Lutetia nullum
     Tum candore animi, tum probitate, virum.

32. AD FRANCISCVM REGEM ÆGROTANTEM.

Aspera sint adeo tibi si Rex maxime fata,
     Lustrum ante vndecimum vt te rapuisse velint.
Hoc casum releua saltem solamine acerbum,
     Nato hærede tui quòd moriere throni.
Nato quo magis egregium non aspicit orbis,
     Seu belli reputes munia, siue togæ.
Hoc hærede mori Francisce videbere nulli,
     Quòd bonus est patris natus imago boni.
Quid quòd terreni capies pro munere regni
     Quæ Deus electis regna superna parat ?
Ad tam fœlicem mors sola est ianua vitam,
     Hanc non sortiri ni moriare potes.

33. AD EVNDEM.

Argantoni vtinam superes ætate senectam,
     Rex Tarteßiacæ qui fuit ante plagæ.
Quémque octoginta perhibent regnasse decembres,
     Centum viginti vixéque decrepitum.
Ad si ea longa nimis, Francisce, videbitur ætas,
     Æqua annos habuit quos Masinissa Libys.

Is capite ire viam patiens consuerat aperto,
     Et iuuenum studijs incubuisse senex.
Iam nonaginta decurrerat amplius annos,
     Methimnum huic puerum cum genitum esse ferunt.
Musæ id auent fieri, quarum decus ipse tuêris,
     Mirifico quarum sacra fauore colis.
Hæ facient, quanuis careas vitalibus auris,
     Vt tua apud populos fama perennet anus.

34. FRANCISCI REGIS EPITAPHIVM.

FRANCISCVS iacet hîc, qui primus nomini huius
     Sedit honorato Francigenûm solio.
Hoc satis est illis qui tanti Herois honores,
     Atque aciem norant diuitis ingenij :
Ingenij quo non aliud præstantius vllum
     Antehac Regum alicui condito ab orbe fuit.
Elogij tanti testes quid quæritis ? hæc quæ
     Dicimus optarint saxa vel ipsa loqui.

35. AD HENRICVM REGEM.

Fortunata dies qua tu moderamina tanti,
     Rex Henrice, capis cælitus imperij.
Nam patri natóque simul duo prebita regna
     Sunt, tibi apud Gallos, illi apud Elysios.
Ille suis meritis ingens, tenet astra : metallo
     Hoc seclum fœlix tu potiore facis.
Illo vt enim regnante argentea fulserit ætas,
     Te regnante ætas aurea semper erit.
En vt fata, prius quæ stamina cana fuere
     Adproperant regno reddere fulua tuo ?

36. AD P<AVLVM> CASTELLANVM EPISCOPVM MATISC<ONVM>.

Es mihi quo primum tu tempore cognitus olim,
     (Germani ad fanum notitia illa fuit)
Incomitatus eram, & gaudebam cælibe vita,
     Necdum erat vxorem ducere cura mihi :
Tandem coniugij iuga non inuisa subiui,
     Atque maritalis vincula grata tori.
Nam faustis mecum facibus coniuncta Gelonis
     Auxit bisseno pignore fœta virum.
Septem duntaxat superant, pars cætera functa est,
     Cælicolum sedes visit & ante diem.
Ex his qui restant geminæ sunt, Petre, puellæ,
     Quas iam proceras nubere tempus erat.
Hæ mi aurem vellunt, animum curáque fatigant,
     Quòd tenues sint, dos vnde paretur, opes.
Tu qui Nicoleo mores imitaris, & acta,
     Diuini præsul præsulis ísque viam :
Hac quoque parte eius quæso sis æmulus, auspex,
     Et natabus ames pronubus esse meis.
Atque age apud faciles HENRICI Princis aures,
     Ne vati hac in re nolit adesse suo.

37. AD MICH<ÆLEM> HOSPITALIVM SENATOREM.

Quod mihi Parisios suades hoc tempore brumæ
     Vadere, consuetos post & habere lares :
Id Bellaium etiam confirmas dicere, cuius
     Vnius à fido pendeo consilio :
Non hercle addubito quin nostri fiat amore
     Quos tu, quos vectos altius ille cupit.
At me terret iter longum, infestúmque periclis,
     Frigoribus duris aspera terret hyems.
Nanque vndena senem iam fregit Olympias æui,
     Ac vietum morbis reddidit innumeris.
Si qua fides, si qua est Salmonij gratia apud vos,
     Si cupitis saluus viuat vt iste cliens :
Cum Zephyris sinite vt vos visam & hyrundine prima
     A patriáque istuc non rediturus eam.

38. AD IANVM BELLAIVM CARD<INALEM> AMPLIẞ<IMVM>.

Vrbem discedens ex quo Patrone reliqui,
     Pro ripis visus Sequanicísque Liger :
Emoriar si lux, si nox mihi transijt vlla,
     Quin animo fueris obuius ipse meo.
Nam vigilans de te multúmque diúque loquebar,
     Et memori sermo tu mihi creber eras.
At quoties clausis iacui sopitus ocellis,
     Irriguus fouit laßáque membra sopor :
Somnia Bellaium referebant grata frequentem,
     Et tua visa oculis mentis imago mihi.
Quin interrumpi mea somnia sæpe dolebam,
     Téque recordanti perbreue tempus erat.
Si quicquam fingo, si vano mentior ore,
     Iratæ mihi sint ex Helicone Deæ.
Id credis, reor, in magnis expertus amicis
     Sæpe eadem nostrer quæ meditatur amor.

39. AD REGEM

Nemo hominum viuit qui me tibi valdius optet
     Obsequij fructus exhibuiße sui.
Sed dolet affectum hunc cadere in contraria semper,
     Sat facere imperijs me neque posse tuis.
Res ea nimirum me sic contristat, & angit,
     Tempora vitæ huius cuncta vt acerba putem.
Nec de more queam causis lætarier vliis,
     Non Crœsi subito si mihi dentur opes.
Sola igitur restant mœstæ solatia menti,
     Vt visam vxorem, pignora chara, domum.
Nanque quid hic facio, si nixus inutilis omnis
     Est meus ? & frustra me miserum excrutio ?
Dij faxint sparsis lachrymis quod semino semen,
     Vt cum lætitia tandem aliquando metam.

40. EX AVLO GELLIO. EROTICVM.

Dum mihi nectareis Glycere das mollia labris
     Oscula prolixa continuata mora : 
Spiritus ecce meus dulcedine adactus amoris
     Me linquit, corpus transilit ínque tuum.
Miráque contingit res, prorsum, vt mortuus ad me
     Fiam, ad te interea viuus & intus agam.

41. DE HIERONYMI ALEANDRI DICTO.

Præceptor mihi erat primis Aleander in annis,
     Sequana Parisios quà sinuosus adit.
Ille domus iactans & censum & stemma paternæ
     Aiebat multum ditibus esse parem.
Ter tria at eße suo locupleti pignora patri,
     Confertim aggestas ducum onus inter opes.
Nam si tot natos Rex, inquit, Francus haberet, 
     Non careat multis sollicitudinibus. 
Quid faciet tenues sint si cui fortè domi res,
     Et natos habeat quot Sipilæa parens ?

42. IN AVITVM.

Hæc vulgata leuis paßim dicteria vulgi,
     Alis qui careat nemo volare potest.
Tu tamen affectas alis sine Auite volare,
     Et natam absque vlla dote locare tuam.
Sit quanuis Helena formosior illa Lacæna,
     Sit mage vestali virgine casta licet :
Inueniet nullum tamen indotata maritum,
     Hi secli mores, hæc & auaritia.
Ergo velis natam si nubere, querito dotem,
     Déque tuis aliquid rebus Auite seca.

43. AD HENRICVM REGEM.

Gentium vbique fremit Mauors, bacchatur Enyo,
     Gens contra gentem sæuit, & arma capit.
Si bene te noui, pax candida gratior esset,
     Optata malles atque quiete frui.
Anglus at obsistit tibi non placabilis hostis,
     Et quæcunque potest in tua damna facit.
Finitimas vrbes illi munire memento,
     Atque exploratis vtere militibus.
Mox hostis tuus haud vllo feriente iacebit,
     Et faciet tempus quod nequit vlla manus.

44. DE TERTVLLA.

Mille proci cupiunt Tertullam ducere, casta
     In primis quòd sit, nec speciosa minus.
At dare ei genitor dotem detrectat auarus,
     Séque viro gratis posse locare putat.
Limine mœsti omnes abeunt, mœstámque relinquunt
     Tertullam, nimia patris auaritia.
Innupta illa igitur cura tabescet inani,
     Séque gemet gratam mille fuisse procis.
Hac laude infœlix viuat contenta necesse est,
     Aut Vestæ obsequium dedicet inde suum.

45. AD IANVM BELLAIVM CARDIN<ALEM> AMPLIẞ<IMVM>.

Quis memorare tuas Bellai clarißime laudes
     Poßit, inacceßi vim quis & eloquij ?
Dotibus ornatam miris efferre Camœnam
     Quis queat, & tantum non probet ingenium ?
Quem non delectent socias quæ carmina neruis,
     Mellifluis quem non ducta Elegîa modis ?
Quem non commeritum salibus compungat amaris
     Lucillij exemplo scripta tibi Satyra ?
Prætereo ipse pedum quæ condis libera nexu,
     Vix vno quibus es tu Cicerone minor.
O fœlix animi, fœlix Antistes & otij,
     Næ similem non hæ
c secla tulere tui.
Glorior idcirco me, quo sis tempore, natum,
     Mox (quod vtérque cupit) læter vt ipse, dabis.

46. AD MARGARITAM HENRICI REGIS SOROREM.

Versibus in cælum cupio te efferre, merentem
     Inseri olympiacis Margari syderibus.
Viribus ast æquis oneri caret ipsa voluntas,
     Ménsque impos nimia debilitate labat.
Nam velut in magnis statuis vbi tangere non est
     Plexa corona imos ponitur ante pedes :
Et qui non potuit tauros mactare Phaliscos,
     Dijs studuit salsa sæpe litare mola :
Sic ego, cui vires desunt tam magna volenti,
     Parua velis quæ do consuluisse boni.

47. DE ÆGIDIO APRO & FRANCISCA CLIVIA.

Nobilitas quoties se cum virtute maritat,
     Inque vnum coëunt quæ speciosa duo :
Quisnam adeo cæco sit pectore præditus olim,
     Fœdus vt hoc rarum vituperare velit ?
Dulcia sic etenim sociamus mella falerno,
     Sic orbe aureolo lucida gemma sedet.
Te nuptámque tuam complectitur vnio talis,
     Quippe, Aper, illustres estis, & ambo boni.
Nec tu illi, tibi nec quicquam imputat illa vicißim,
     Igne indiuiduam casta animante fidem.
Cum genus & virtus decorent æqualiter ambos,
     Vos nodo vnanimes Herculeóque ligent :
Istius in cælum fœlix concordia tedæ
     Quo satis, vt par est, sit potis ore vehi ?

Finis primi libri Epigrammatum.

SALMONII MACRINI IVLIODVNEN<SIS> CVBICVLARII REGII
EPIGRAMMATVM LIBER SECVNDVS.

1. AD FRANCISCVM MOMMORANTIVM,
ILLUSTRIẞIMI EQVITVM MAGISTRI FILIVM PRIMOGENITVM.

Si tua nobilitas quæratur origine prima,
     Illustrésque retro discutiantur aui :
Maiorum omnino cernes genus esse vetustum
     A Dionysiaci tempore Martyrij.
Primus apud Gallos nam qui baptisma recepit,
     Estque salutari purificatus aqua :
Francisce alta tui fundauit stemmata patris,
     Inde orta & series stirpis honora tuæ.
A Ducibus genitrix est deriuata Sabaudis,
     Graiugenis necnon prosata Lascaribus.
Lascaribus, quorum est oriens frenatus habenis,
     Vndisoni Scythicas vsque ad Araxis aquas.
His tu præclaris tandem natalibus ortus,
     Nil à tam veteri sanguine degeneras.
Incedis sed per vestigia celsa tuorum,
     Et generi fructus adijcis Aonidum.
Perge, agedum Iuuenis rarißime, perge precamur,

     Et patris egregij nitere facta sequi.

2. AD PASCASIVM CLEMENTEM.

Ad me tu solitus rescribere sæpius olim,
     Non dubia, Clemens, ò mihi note fide.
Quisnam abduxit ab hac te consuetudine grata,
     Reddidit & segnem qui modò gnauus eras ?
Nulla mea offendit spectatum culpa Sodalem,
     Fas fuat vt morem deseruiße tuum.
Proinde opus est aliquem confingas ipse colorem,
     Obtentu cuius non videare piger.
Vel (quod malim) abs te veniat, velut ante solebat.
     Plurima sollicita littera scripta manu.
Si nescis, quanuis radices egerit altè,
     Valdius officijs his stabilitur amor.

3. AD HENRICVM REGEM.

Vltima lux Martis te Regem, Henrice secunde,
     Constituit, certum pacis id auspicium est.
Nam Marte exacto pax aurea regnet oportet,
     Festa quies longum lilia fulua beet.
Quid quod finitur graue tempore frigus eodem,
     Et se purpureo vere relaxat humus ?
Finiri id signat nostros te Rege labores,
     Temporáque hinc Gallis grata futura tuis.
Ò faxit DEVS hæc vt sint præsagia vera,
     Stellifero nostras spes & ab axe probet.

4. AD THEOPHILVM SALMONIVM FILIVM.

Eia age natorum minime ac extreme meorum,
     Non tamen idcirco patri adamate minus :
Percipe litterulas impigrè elementáque prima,
     Téque rudimentis imbue grammaticis.
Nam si pacta tibi sint fundamenta sinistrè,
     Quodcunque ædifices corruet illud opus.
Crede Euangelio, & firmam catus elige petram,
     Si mansuram aueas ponere forte domum.
Isaïdes minimus fratrum fuit antè suorum,
     Rex tamen ante omnes lectus, agente DEO est.
Et tibi grande aliquid promittunt numina forsan,
     Obserues stabili si pius illa fide.

5. AD IACOBVM SALVIVM.

Quæ mihi præstiteris noui, suauißime Salui,
     Officia, & tuleris quam mihi promptus opem.
Dum tu concilias placido sermone patronum,
     Sponte & currenti subdere calcar aues.
Immemorem me nulla dies, obliuio nulla
     Reddet, nec Lethes si vada lenta bibam.
At si quid gratæ poterit pia cura Camœnæ,
     Saluius in nostro carmine creber erit.
Nunc cùm me reuocent priuata negotia ab Aula,
     Cogar & ad patrios hinc remeare lares :
Eudoni interea nos insinuare memento,
     Macrino nihil vt poßit obesse tuo.

6. AD CHARILAVM SALMONIVM FILIVM.

Patris crede tui, Charilae, hortatibus æquis,
     Absque DEI fieri numine poße nihil.
Idcirco, totis vt viribus ipse colatur
     Omnem te lapidem nempe mouere velim.
Vera quidem omnino docti sententia Horatij,
     Quo semel imbuta est id noua testa sapit.
Ergo DEO seruire, scopus tibi maximus esto,
     Ipsius in primis iußáque sancta sequi.
Id si præstiteris studio, Charilae, fideli,
     Res aliæ (haud dubites) ad tua vota fluent.
Hinc te musarum pulchris splendere corollis,
     Pierios optem ducere téque choros.
Dux erit huic operi Tusanus, & optimus author,
     Naue in Iasonia Typhis vt antè fuit.

7. AD CARDINALEM GVYSIVM.

Principibus placuisse viris non vltima laus est,
     Noster vt egregio Carmine Flaccus ait.
Vir Princeps itidem doctos defendere debet
     Inque clientelis esse iubere suis.
Nam magnorum hominum lateant præstantia facta,
     Obruta Lethæis atque tegantur aquis :
Scriptorum nisi sedulitas studiosa resistat,
     Illáque Cimmerijs vindicet à tenebris.
Quis Mecœnatem Thuscis à Regibus ortum
     Nouerit, id dicat ni Venusinus olor ?
Te quoque Parthenopes deductum ab origine Regum
     Nobilium vatum charta loquetur anus.

8. AD VIRGINEM MARIAM IN LIBERALIBVS.

Euge agedum cæli Regina decemplicis alma,
     Exhilarent animum gaudia iusta tuum.
Nam tu quem genitrix tactu sine facta virili
     Fers, & virginei flumine lactis alis :
Morte resurrexit domita rediuiuus, vt antè
     Veriloco asseclis dixerat ore suis.
Voti igitur compos, ter tanto & pignore fœlix,
     Pro cunctis natum gentibus vsque roga.

9. AD TRISTANVM PORTIVM, DE DUOBVS FABRITIIS.

Veruecum in patria craßóque sub aëre Aquinas
     Pinguia cùm nasci scripserit ingenia :
Credibile est nostris tenues esse vrbibus auras,
     Subtiles adeo quæ genuere viros.

Siue loci Genius faciat, seu Cæsaris istud,
     His ex quo posuit mœnia clara locis.
Innumeros proferre tibi Tristane valerem,
     Facundi egregios dotibus eloquij.
Quos inter sic Fabritius præcellit vterque,
     Astra minora inter pura vti Luna micat.
Vtque fides dictis constet, lege iunior horum
     In lucem emisit quod graue nuper opus.

10. AD FRANCIS<CVM> OLIVARIVM FRANCIÆ CANCELLARIVM.

Maxime vir penitus nostris infixe medullis,
     Absentem teneant me patriæ arua licet :
Núnque animi virtus clara, quæ laude merentem
     Æquales longè te vehit ante tuos :
Efficit absentes vt quanuis simus, amemus
     Te tamen, & nostro sis quoque in ore frequens.
O si spectari posset pulcherrima virtus
     Humanis oculis, vt Plato magnus ait.
Quales & quantos sibi conciliaret amores,
     Quos hominum affectus mentibus imprimeret ?
Virtutem Francisce tuam nos cernimus omnes,
     Atque ex hoc alitur fomite noster amor.

11. AD EVDONEM COLLIGNIVM CARDINALEM AMPLIẞIMVM.

Est tibi nobilitas vtrâque ab origine summa,
     Eudo, per innumeros quam reperimus auos.
Maternum nam siue genus seu stemma paternum
     Quærimus, hîc illic splendida cuncta patent.
Sed quota pars laudum domus est antiqua tuarum ?
     Illustrísque suis gens ab imaginibus ?
Omnibus est titulis pluris tua maxima virtus,
     Aurea qua celsum tollis ad astra caput.
Et quæ, si inceleber, si forte inglorius esses,
     Lumine te potuit nobilitare suo.
In te igitur fulgent duo pulchro affinia nexu,
     Hinc animi virtus, sanguinis inde decus.
At virtute iuuat potius quàm sanguine niti,
     Et fluxis præfers non peritura bonis.

12. AD THEOPHILVM FILIVM.

Filius ante mihi, mellite Theophile, vixit,
     Eiusdem tecum nominis anniculus.
Hunc postquam è cunis rapuit sæuißima Cloto,
     Et tenerum in campos transtulit Elysios :
Est te enixa parens duodeno denique partu,
      Fœlici mecum iuncta Gelonis aue.
Ne mihi deleret iucundam obliuio vocem,
      Collibuit simili te vocitare nota.
Quid velit attendas superest tam nobile nomen,
     Nam divinus eo significatur amor.
Chrysogoni nomen subamarè Tullius olim
     Perstrinxit, mores eius ob illicitos.
Tu cauĕ designes quicquam quod nomen honestum
     Eleuet, aut turpi crimine dedecoret.

13. AD HENRICVM REGEM.

Debita, pérque manus caperes cum sceptra parentis,
     Ornatus tanto cælitus imperio :
Intonuit leuum, delapsáque flamma per auras
     Ardentem expreßit ter sinuata facem.
Siue anima illa fuit rapti genitoris ad astra,
     Visentis regeres quo tua regna modo :
Indicio potius seu Iuppiter edidit illo,
     Esse sibi imperij grata elementa tui :
Nimirum interpres quicunque ea signa notauit,
     Portendi hac dixit non nisi magna nota.
Per te certa fides cæli est Henrice fauentis,
     Ostentum firmant & tua facta Deûm.

14. AD ADRIANVM DRVSVM.

Maxima natarum nupsit tibi, Druse, mearum,
     Vix illi impleta tertia olympiade.
Vltro adeo teneram tecum coniunximus ipsi,
     Exigeret socios vt simul illa dies :
Disceret & formam vitæ erudiente marito,
     Artifice vt fingi pollice cera solet.
Dij faxint videam ex vobis, Adriane, nepotes,
     Et contingat aui nomen habere mihi.
Nam superent quanuis ex coniuge pignora septem,
     Dulce tamen vestram cernere erit sobolem.
Dum non degeneret rara à virtute parentum,
     Exprimat & filo corporis vnde sata est.

15. AD SCÆVOLAM, DE CÆDE ALEXII RVFI.

Ne nimium studeas cogendis, Scæuola, nummis,
     Néve auri cumulos dis & auarus ames :
Ante oculos Rufus versetur Alexius, oro,
     Præbeat exemplum conspicuúmque tibi.
Nam dum condit opes, defoßóque incubat auro,
     Hunc consanguinei nocte silente necant.
Fallaces curas, & spes ò Scæuola vanas !
     Sæpe suo imprudens se iugulat gladio.

16. AD CARDINALEM LOTHARINGVM.

In viuos non verus amor se ostendere tantum,
     Aut hominum debet prospera fata sequi :
Post vitæ excessum nam qui desiuit amare,
     Hic in amicitia næ simulator erat.
Tu veri es specimen, Regum ò sate sanguine, amoris,
     Tam longo inspectus tempore mille modis.
Post tamen eminuit FRANCISCI funera, quanti
     Illum tu faceres, diligerésque prius.
Nam quoties vestra de consuetudine sermo
     Nascitur, ex oculis defluit vnda tuis.
Verum est, crede mihi, sueuit quod dicere vulgus,
     Qui non oßa amat, is fictus amicus erat.

17. AD VIRGINEM CHRISTI DOMINI MATREM.

Nympha decens, cuius non est præconia fari,
     Nec meritas laudes par vti ferre polo.
Quanta expleuerunt imos tibi gaudia sensus,
     Gestijt & quanta mens pia lætitia,
Aliger æteria cùm lapsus ab arce satelles,
     Vt summi afferet nuntia fausta patris :
Exiguæ intrauit subitus penetralia cellæ,
     Fundebas humiles casta vbi fortè preces ?
Illud Aue fœlix dulci cùm protulit ore,
     Te diuinarum plenam ait & Charitum ?
Præpetis insolita stupefacta salute ministri
     Ecquid, apud te agitas, talia verba velint.
Erigit attonitam Gabriel solamine dulci,
     Et domini exponit mollia iussa sui.
Te concepturam sine semine, Nympha, virili
     Asserit, & sacri flaminis illud opus.
Ætate in vieta grauidam subiungit Elisam,
     Et summum quæ vult omnia posse Deum.
Protinus auditis pares sermonibus istis,
     Ancillam æterni téque ais esse Dei.
Responsa exierant vix illa loquentis ab ore,
     Cùm vigor omnipotens viscera casta subit.
Fis genitrix eius totum qui condidit orbem,
     Et manet illæsæ virginitatis honor.
Floribus è vernis vt apes flauentia mella
     Concinnant, florum & gratia nulla perit :
Sanguine de puro sic Spiritus almus Iesum
     Ventre figurauit virgo beata tuo.
Vlla nec idcirco fers detrimenta pudoris,
     Natiuum at retines inuiolata decus.
Condito ab orbe fuit similis tibi fœmina nulla,
     Orbis ad interitum nulla futura tibi est.
Vni quippe datum diuinitus, vbere Regem
     Vt cælestum aleres virgo parénsque tuo.
Vt geminæ ferres naturæ innupta Gigantem,
     Matris parte hominem, parte patrísque Deum.
Qui patrem in terra nec habet, nec in æthere matrem.
     Dicere quem verè possumus Androtheum.
Diua parens, cui nix candore & lilia cedunt,
     Cælo phidiaco quódque politur ebur.
In, contenta, bonam Pæana hunc accipe partem,
     Quem tibi Macrinus lusit amore pio.
Macrinus, Triados qui sanctæ augusta secundum
     Numina, Reginam téque veretur heram.


18. IN CHRISTIANORVM LIBERALIBVS HYMNVS.

Immensum rutilat lux hæc præclara per orbem,
     In qua narrantur prælia CHRISTE tua.
Quippe triumphato tenebrarum principe, pollens
     Inuicta spolias Tartara nigra manu,
Infœlix nimium primæuæ noxia matris,
     Propter quam vitæ lumine cassus homo est ?
At rursum Mariæ fœlix diuina propago,
     Cuius ope hæc sumunt mystica liba pij ?
Illa sit eximio celebris Regina triumpho,
     Illa sit indictis sæpe iterata modis :
Lurida quæ peperit spoliantem Tartara Regem,
     Stellantis solium cuius in arce poli est.
Quos nunc offerimus Deus immortalis honores,
     Et quas sollicita sedulitate preces :
Suscipe placatus nostris & cantibus aurem
     Adde, fouens turbæ vota modesta tuæ.
Tu nunc conspicuus, superato & funere victor
     Astra tenes, magno proximus ésque patri.
Sit virtus, & honos, & laus tibi Christe perennis,
     Sarcina quo nostra est facta iuuante leuis.
En agni vbertim roseo vt perfusa cruore,
     (Vnde æterna salus) concio læta nitet ?
Crimina quippe lauans hominum virtute potenti,
     Perpetuæ vitæ florida dona refers.
Sacramenta stupens hodiernæ ingentia lucis
     Mens, data & immeritis emolumenta, tremit.
Nam leo ab antiqua sublimis origine Iudæ
     Surrexit victis hostibus è tumulo.
Visus & in terris fracto rediuiuus Auerno,
     Affixas Sion geßit & exuuias.
Dic mihi Pluto rapax, dic vane tenebrio, posthac
     Quid poteris ? fraudes interiere tuæ.
Tu rigidis nexus loris, atque abditus antro
     Igniuomo, horrendis vocibus vsque tonas.
Nos tanta efferimus festo miracula cantu,
     Atque agimus grates qui dedit ista DEO.
Et quid adhuc, Iudæa, manes incredula ? quídve
     Christiadum sanctos spernis adire choros ?
Respice vti canimus nostro præconia Regi,
     Vt læto aßiduas fundimus ore preces ?
Atque redemptori persoluimus Orgia CHRISTO,
     Dicimus & resona carmina culta lyra ?
Tu verò spes certa hominum, patris alma potestas
     Ætherei, nostrum percipe CHRISTE melos.
Audi quæ petimus, nexorum vincula solue
     Hac luce, & populo propitiare tuo.
Fac age perdomita nos morte resurgere tecum,
     Tecum immortali lætitiáque frui.
Fac veniat labens mentes Paracletus in imas,
     Nostráque corda suo numine purificet.
Hæc sunt sola, pater, famulorum vota tuorum,
     Quæ bona si fuerint, fac ea CHRISTE rata.

19. DE HENRICI SECVNDI FRANCORVM REGIS NOMINE.

Nomen habes Regis lustrali à fonte Britanni,
     Illic qui octauus nominis huius erat.
Sæuitia veteres fertur qui æquasse Tyrannos,
     Immitísque foris, implacidúsque domi.
Oderis idcirco nomen ne Henrice molestum,
     Néue id propter eum dedecori esse putes.
Huius apud Francos Rex nominis alter haberis,
     Omen, crede mihi, dulce secundus habes.
Impositum haud homines nomen tollítve, premítve,
     At meritis hominum tollitur aut premitur.
Sic domui dominus decori est, domino haud dom’ ipsa,
     Sumptibus immensis ædificata licet.
O antiqua domus, dominus quàm contigit impar ?
     In dominos id enim dicitur indecores.
In manibus est ergo tuis, stirps aurea Regum,
     Gallica qui digna sceptra tulere manu :
Nominis hanc delere notam, Rex Anglus inußit
     Quam prius, elogijs & reparare tuis.
Subiectos populos nam cùm moderabere clemens,
     Nomen plausibile protinus istud erit.
Perge igitur quo iam cœpisti incedere gressu,
     Gratum à te incipiat nomen vt esse tuum.
Hoc Henricus erit merita virtute secundus,
     Quod Cyrus, Cæsar, Scipio, Timoleon.

20. AD ANNAM MOMMORANTIVM EQVITVM MAGISTRVM.

In mare dum Rhodanus rapidis fluet incitus vndis,
     Latiuago insubres alluet amne Padus :
Præclara, ANNA, tuæ laudis monumenta manebunt,
     Palmæ & fidus erit testis vtérque tuæ.
Te ductore fuga sese subtraxit inermi
     Austriades, nostris ceßit & inferior.
Te ductore fuit non vlli Flandria damno,
     Et nocitum Morinis obsidione nihil.
Te ductore Subalpinas exercitus vrbes
     Taurinúmque ferax Regius asseruit.
Quid memorem factas te sæpe interprete paces,
     Cum populis vel quid fœdera finitimis ?
Quæ mansura diu fuerant, nisi liuor iniquus
     Vtilium rerum præpedijsset iter.
Hæc æterna tuæ sunto præconia famæ,
     Quod Res Franca opera floruit vsque tua.
Nec regni fines sunt te curante minuti,
     Hostiles metuit gens neque Galla minas.
Non amissa foret turrita Bononia bello,
     Non raperent nostras Cæsar & Anglus opes :
Rexisses illo si clauum tempore, nostris
     Tempestas ea quo finibus incubuit.
Sic superis visum, vt virtus tua clarior esset,
     Differet quid dux à duce, vírque viro.
Iratus sic cùm castris cessaret Achilles,
     A Teucris Graius plurima damna tulit.
Ast vbi placatus consueta rediuit ad arma,
     Mox fugêre Phryges, Hector & ipse cadit.
Eia age quid magni ducis experientia poßit
     Exere, & Henrici regna tuere tui.

21. AD PETR<VM> CASTELLANVM PONTIFICEM MATISCONVM.

Non emo spem pretio dixisse Terentius olim
     Fertur, & hoc dicto nos docuiße rudes :
Præmia pro certis non esse incerta petenda
     Rebus, id Æsopo quod monitore liquet.
Nanque apud hunc, minima pro re qui prætulit vmbram
     Maiorem, vana fallitur illecebra.
His ego iam senio fractus doctoribus vtor,
     Ne subeam vitæ certa pericla meæ.
Néve meis natis, volo dum prodesse, capútque
     Obijcere innumeris casibus, officiam.
Da veniam Antistes mihi si timeóque, meísque,
     Nam pariter me & eos vna ruina trahet.
Inseuit volucri natura benignior omni,
     Implumes pullos quando ea cunque fouet :
Ipsi vt alendorum Princeps sit cura suorum,
     Consultum prius ijs, quàm sibi, & eße velit.
Hoc equidem exemplo, Antistes doctißime, motus
     Commoda natorum præfero sponte meis.
Nam Genium fraudo, me vilibus induo pannis,
     Nutriri vt poßint commodiúsque tegi.
Ingenitum morem hunc mihi non damnabis opinor,
     (Ingenij bonitas si modo nota tui est.)
Vtpote quem videas infixum animalibus illis,
     Humani sensus quæ ratione carent.

22. AD HENRICVM REGEM. EX SANGELASIO.

Tu, quem bellipotens veneratur Francia primum,
     Submittit fasces & cui nobilitas :
Colligere hîc poteris flores per roscida prata
     Qui tibi se rubris exinuant folijs.
Vni inquam tibi se exinuant surgentis in ortu
     Auroræ croceo cùm micat è thalamo.
Ecce, tuum caput vt cingat, syncera colorat
     Se rosa, & innato fusa cruore rubet.
Conscia quàm crines sit complexura verendos,
     Et quàm sydereas circuitura comas.
Deberi & reputans longè maiora tibi, quem
     Ornare his sertis ambit odoriferis.
Pulchra tibi geminis seruat Galathea canistris
     Rasilibus fructus, inde datura, suos.
Hoc lauros virides, isto componit oliuas,
     Symbola victoris, symbola pacifici.
Sic Nymphis audita decens Dyctinna canebat,
     Cuius vt audiuit Pan quoque dulce melos :
Henrici dixit sunt hæc noua carmina Regis,
     Conueniant quoniam non alij ipsa Duci.

23. AD CATHARINAM REGINAM.

Laurigeros foueas vates quòd temporis huius,
     Et si quod dignum nomine carmen ames :
Id gentile tibi : morem Laurentius olim
     Hunc habuit, proauus qui tibi, Diua, fuit.
Doctorum ille etenim studijs sic fauit honestis,
     Regia vt ijs ipsis munera sæpe daret.
Lascaris, Hermoleos, Picus Mirandula testes,
     Atque alij prompta quos refouebat ope.
Nuntia ad Elysias ò si descenderet vmbras
     Fama tuósque illic exhilararet auos ?
Reginam & Galli faustam te diceret orbis,
     Florentem imperio diuite, prole, viro ?
Gauderet Clemens ò gaudia quanta, Leóque,
     Pontifices summi qui duo nuper erant ?
Omnis sed supera cum manet ab arce potestas,
     Sunt hæc propitij dona vocanda Dei.
Qui te adeo celsam, qui tam Catharina potentem
     Iudicio arcano cælitus esse dedit.
Ne Valesi genus hinc ventura oblitteret ætas,
     Vnde tot inuicti prosiluere Duces.
Fœlix ò mulier gens cuius partubus illa
     Florescit ternis, & rediuiua viget ?
Gens augusta inquam multos dominata per annos,
     Productrix Regum, nec minus Indigetum.
Nam nisi nupsisses Henrico sceptra gerenti
     Francorum, gentis qui super vnus erat :
Quis scit an ille alia sobolem ex vxore daturus
     In regni fuerit commoda liligeri ?
Partubus ergo tuis plaudant respublica, Réxque,
     Hic quoniam natos cepit, at illa Duces.

24. AD MARGARITAM VALESIAM HENRICI REGIS SOROREM.

Principis eximios facit indulgentia vates,
     Quam pulchrum lepidis elicuisse modis.
Res etenim opprimerent Lethæa obliuia claras,
     Strenua Scriptorum cura nisi ipsa foret.
Carminibus monstrata via est & regula vitæ,
     Gestáque magnorum sunt celebrata virûm.
Ergo & apud Reges fuerant in honore poetæ,
     Præmia & Aonij digna habuere chori.
At quoniam seclo hoc virtutum est rarior vsus,
     Et bona pars hominum viuimus indecores :
Vatibus à sacris cantari vile putamus,
     Deductum carmen vix facimúsque pili :
Tu verò, virtus rutilo quam tollit Olympo,
     Regia quæ factis stemmata, Nympha, probas :
Non aspernaris Musarum dona piarum,
     Et magni vatum scripta operosa facis.
Hoc regale putas, animi nec falleris. an non
     Hanc Franciscus ijt Rex pater antè viam ?

25. AD FRANCIS<CVM> MOMMORANTIVM EQVITVM MAGISTRI FILIVM.

Inuisus nimium mereárque ingratus haberi,
     Cuius & eluerint secula nulla notam :
Mommorantiadæ si non ea carmina mittam,
     Quæ gracili modulor qualiacunque sono.
Nam cum transierim florentis prima iuuentæ
     Tempora aui tectis liminibúsque tui :
Eius natorum fuerim præceptor, & idem
     Sedula rectoris munia præstiterim :
Magdalena parens tua me sit & vsa magistro,
     Sacrarum discens ipsa elementa precum :
Auspice patre tuo domina cùm verser in Aula,
     Insinuer nostris Regibus eius ope :
Mommorantiadas si non mea barbitos ornet,
     Illustrémque domum sydera ad alta vehat :
Et te præcipuè qui delectaris honestis
     Artibus, Aonidum quémque palestra iuuat :
Quíque togam duris socias ciuiliter armis,
     Gradiuo Phœbum nil & obesse doces :
Culpabor merito, dicárque oblitus honoris,
     Quo me tum genitor, tum tuus auxit auus.
Non cadat in nostram, Iuuenis rarißime, mentem
     Hæc nota, vt elinguis tot benefacta premam.
Nam dum luce fruar vitali, martius Anna,
     Tu, fratrésque tui, totáque clara domus :
Romanóque nitens Heros Collignius ostro,
     Ex amita genitus splendidus Eudo tua :
In nostris eritis celeberrima nomina libris,
     Vestrarum laudum præco Macrinus erit.
Tu modo redde vicem, & me commendare memento,
     Sæpe tuo patri de meliore nota.
Fac mihi sit quod erat Romanis vatibus olim
     Mecœnas atauis Regibus ortus eques.

26. AD IO<ANNEM> PEPINVM CARNVTEN<SEM>.

Qui docuit paruum Chiron Centaurus Achillem,
     Notus erat studijs percelebérque suis.
Nanque artes medicas inuenta salubria norat,
     Et quam omnis radix herbáque ferret opem.
Non minus erudijt ad munia Martis alumnum,
     Quóque vibranda modo Pelias hasta foret.
Vtque illi decori doctor fuit inclytus omni
     Arte, à discipulo sic decus ille tulit.
Annæ belligeri Franciscus maxima proles
     Creditus est curæ, docte Pepine, tuæ.
Vt iuuenem informes præclaris artibus illis,
     Quas sciri sit opus militiæ atque domi.
Eloquium præter, facundæ & munera linguæ,
     Cognosci verbis quæ potuere tuis :
Naturæ ac rerum tibi notio plurima, dici
     Vt merito poßis nomine Phryllirides.
Armis ò vtinam æquiparet Franciscus Achillem,
     Túque illi decori sis, sit & ille tibi.
Et non degeneret maiorum à laude suorum,
     Ante ortum CHRISTI quos viguisse liquet.
Et qui nobilium primi sacra nostra profeßi,
     Inconcussa animi pernituere fide.

Finis Epigrammatum & Elegiarum.


*

Les Epigrammatum libri duo de Jean Salmon Macrin ont paru à Poitiers en 1548 chez les Frères de Marnef (Fratres Marnefii).

Le texte est retranscrit à partir de l’imprimé conservé à la Bibliothèque nationale de France (cote YC 8331) et disponible sur ce site, sous l’onglet Œuvres. Dans ce même exemplaire se trouve l’exemplaire des Nénies de 1550 conservé à la BnF (cote YC 8332).

À quelques exceptions près, sont conservées la graphie, la ponctuation et la présentation de l’édition d’origine. Nous avons notamment remplacé les s longs (ſ) par des s ronds et résolu les q; en -que ainsi que les tildes, mais pas les esperluettes (&).

Les mots en gras ont été corrigés par rapport à l’édition originale, car ils présentent manifestement des erreurs. Voici la liste de ces corrections :

CALLVM pour GALLVM
CELLIO pour GELLIO

*

MÉTRIQUE

Toutes les pièces du recueil sont composées en distiques élégiaques.

*

Pour accéder à la liste des œuvres de Macrin et aux documents scanés, cliquer directement sur l’onglet Œuvres.

%d blogueurs aiment cette page :