Scévole de Sainte-Marthe écrivit plusieurs Elogia sur quelques grandes figures de son époque. On les trouve dans ses Opera de 1616.
Voici la notice consacrée à Macrin (p. 24-26).
Salmonius Macrinus.
IN tanto eruditorum hominum prouentu, qui hoc ineunte seculo apud Gallos in omni genere literarum excelluerunt, mirum illud fuit quod nemo tum sit repertus, qui poeticen serio attingeret, si Salmonium unum excipias. Hic enim tam auspicato rem agressus est, ut secundum Horatium princeps in lyricis merito censeatur. Praesertim si ea spectes, quae cecinit in primo facilioris aetatis cursu : nam caetera, quae prouectior subinde publicauit, neque adeo castigata sunt, & in tantam multitudinem excreuere, ut iuuenilium splendori mole sua non parum officiant. Natus est Iulioduni, quod oppidum nobis quoque natale in Pictonum Turonumque et Andium finibus aere salubri foecundoque solo positum a Iulio Caesare conditore suo sic appellatum maiores nobis tradiderunt. Cumque ad futuram frugem praeclarissima eius indoles a puero iam effloresceret, ne spes illa praecideretur, a parentibus (quorum alioqui tenues erant fortunae) in Parisiensem academiam eo tempore missus est, cum Iacobus Faber meliores omnes disciplinas magna nominis celebritate profiteretur. A cuius educatione factus doctior Claudio Tendae Comiti et Honorato eius fratri Renati Sabaudi filiis erudiendis continuo praefectus est : unde primus illi patuit ad principis aulam aditus. Adhaesit inde Bellaiis fratribus liberalissimis Musarum patronis : quos et reliquos itam aulae proceres ipsumque Regem dum lyricorum suorum blanditiis demulcet ac demeretur, diu multumque celebris et gratiosus in aulae comitatu floruit. Donec vitae coelibis pariter et aulicae pertaesus uxorem duxit ciuem suam splendido loco puellam : cuius pios & concessos amores insigni pudoris exemplo decantauit, mortuamque suis et amicorum uersibus aeternae posteritatis memoriae commendauit. Susceptis ex ea utriusque sexus liberis, quorum natu maximus Charilaus, patre non inferior, illustrissimae principi Catharinae Borboniae Regis sorori praeceptor datus Lutetiae in ipso aetatis flore una cum Admiralio caesus est : cum Salmonius pater anno MDLVII domi suae senio plane confectus occidisset.

Vous devez être connecté pour poster un commentaire.