Premier poème de Scévole de Sainte-Marthe dans le “Salmonii Macrini Iuliodunensis Tumulus”

Dum tu, Salmoni, iam nil iuuenilia curans,
Sed grauiora, pium quæ deceantque senem,
Et domini fata & vitam post fata sequentem
Persequeris, dignum principe vate melos :
Tamque piæ vento vocis late aëra findens
Affectas cœlo, morte stupente, viam :
Ecce tibi fugiens & apertos vecta per orbes
Auspice mens Christo se super astra rapit.
Hîc membra & vario resonata poëmata plectro
Relliquiæ restant, nobilis vmbra tui.
Illa quidem peritura, sed hæc mansura, priorum
Æmula Romulidum, Gallia donec erit.
Ergo vale melior nuper maiorque Macrini
Portio : & has lachrymas accipe, & has violas.
Permistæ lachrymis violæ, dant signa dolorem
Lætitiæ mistum corde subesse meo.
Gratulor æternam tibi post tua fata quietem :
At desyderio torqueor ipse tui.

La traduction de Jean Brunel est disponible ici.

%d blogueurs aiment cette page :